|  |



XLI, . 10

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

10. (1) , , , , ; (2) , , . (3) , . (4) , , , . , . (5) , , , 26. , , - , , , , , . (6) , ,   , ,  , - , , . (7) , , , , , , 27. (8) , .406 . (9) : , , . (10) , , , , . (11) , , , . (12) , ,  . . (13) , , - , , .

10. Dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in finis Histrorum exercitum introduxerunt; [2] ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentes Histros, quam certa spes, satis sibi virium adversus duos exercitus esse, excivit. [3] Concursu ex omnibus populis iuventutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseverantius pugnavit. [4] Ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in civitates passim diffugerunt. Inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. [5] Haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul veritus ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in provinciam abiit; ubi inconsultius quam venerat se gessit. [6] Nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset et ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere provincia iussit. [7] Ad quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, [8] furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum. [9] Ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. [10] Postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis nam insuper inridebant ludibriis, nave eadem qua venerat Aquileiam redit. [11] Inde collegae scripsit ut militum novorum ei parti quae scripta in Histriam provinciam esset ediceret Aquileiam ut conveniret, ne quid se Romae teneret quo minus votis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. [12] Haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas. [13] Contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit.


  • 26 (. , . 6, 2 . 9), , . .
  • 27 , , . , (.: XXI, 63, 612).
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364004111 1364004112 1364004113