|  |



XLI, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

7. (1) . (2) ,   13. ,   . (3) ,     ; , .

(4) . (5) , , , . (6) , , , , ; (7) : , , , , , ? (8) , ? , , , , - . (9) ! , . , , , (10) , , , , . , , 14.

7. Triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. [2] Prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit. Quadraginta milia pondo argenti Gracchus transtulit, viginti milia Albinus. [3] Militibus denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diviserunt; sociis tantumdem quantum Romanis.

[4] Per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam venit. [5] Eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis quae in Histria essent acta in contionem quoque produxerunt. [6] Ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, [7] exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia provincia quam sortitus esset in Histriam transisset? [8] Quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus iussisset? At hercule privato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. [9] Immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum dici non posse. Stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum; [10] ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves fugisse. Privatum rationem redditurum earum rerum esse quoniam consul noluisset.


  • 13 .: XL, 47 . , .
  • 14 189 . . . (.: XXXVIII, 4546).
  • 1327002004 1327002016 1327002038 1364004108 1364004109 1364004110