|  |



XLI, . 9

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

9. (1) , . (2) ; - , . (3) . . (4) , , : (5) ; , ; ; . (6) , , , . (7) .405 21 . (8) , : ,   .

(9) , -, ( ) - , 22. (10) , , . (11) : , , 23, ,   ,  - - - , , ; 24. (12) , <>25 .

9. Provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria consulibus decretae. [2] In Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet. [3] Tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. Et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. [4] Priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: [5] lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem visum; et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse. [6] Inter haec quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu evasit. [7] Eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit. [8] Sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obvenit.

[9] Legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres redirent. [10] Quaestio qui ita non redissent L. Mummio praetori decreta est. [11] Ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. [12] Haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi consulis. . . Mummio decreta est.


  • 21. .
  • 22 1 .   189 . . .
  • 23 . . 14  . XXXV. , .
  • 24. , . 8, 10.
  • 25 : , 养
  • 1260010106 1260010109 1260010112 1364004110 1364004111 1364004112