|  |



XLI, . 11

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) 28, . (2) , , , ; (3) , , , , , . (4) . , , , , , . (5) , , , , . (6) , , , ; . (7) , . (8) , , . , . (9) ; , , .

(10)[1] .

11. Paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa vi oppugnare coeperant. [2] Eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis oppugnare intendit, [3] amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum novo alveo avertit. [4] Ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae: et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant. [5] Inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. [6] Cuius capti tumultum ubi ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur; ceteri capti aut occisi. [7] Duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi capta et deleta. [8] Praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. Quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona venierunt. Auctores belli virgis caesi et securi percussi. [9] Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est; omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem venerunt.

[10] Sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta.


  • 28 (. )  .


  • [1] 11- 9 ,  10 1- 12- .
  • 1327002006 1327002024 1327002025 1364004112 1364004113 1364004114