|  |



XLI, . 22

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

22. (1) 71, , , ; , , . (2) , , 72 . (3) , , . , . : , .

(4) 73, , 74, . (5) , , , , . , , . (6) , , , , . (7) , , , , : , : (8) , , - . .

22. Legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis Carthaginiensibus. [2] Compertum tamen affirmaverunt legatos ab rege Perseo venisse, iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. Ab Carthagine legatos in Macedoniam missos et rex affirmaverat et ipsi parum constanter negaverant. [3] In Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. Tres missi sunt, C. Laelius, M. Valerius Messalla, Sex. Digitius.

[4] Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. [5] Inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraculum aditurus Delphos ascendit. Cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios tumultuosos misit. [6] Triduum non plus Delphis moratus, per Phthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum fines iter fecit, in regnum rediit. [7] Nec earum tantum civitatium per quas iturus erat satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum quae cum patre suo fuissent meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; [8] secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.


  • 71 .
  • 72 (   ) - . . .: , XVII, 832.
  • 73 , .
  • 74 ( ) 196 . . . (XXXIII, 34, 6), 191 . . . (XXXVI, 33, 7). 185 . . . (XXXIX, 26, 14) ( 172 . . . . : XLII, 41, 14). 185 . . . , , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364004123 1364004124 1364004125

    , .