|  |



XLII, . 7

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

7. (1) . ; , . 19. (2) . .

(3) 20, . . (4) , , ; , , , . (5) , , , . , . (6) , , , , , . (7) . . (8) , ,   , . , . (9) , , . (10) : , , , .

7. In provinciis eo anno haec acta. C. Cicereius praetor in Corsica signis collatis pugnavit; septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti. Voverat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae. [2] Pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo. Ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. [3] Et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum. Eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. [4] Primo sub adventum M. Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. [5] Nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit. Pugnatum amplius tres est horas ita ut neutro inclinaret spes. [6] Quod ubi consul vidit nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostes quanto maximo possent tumultu incurrant. [7] Pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium pervasit. Inde terror iniectus Liguribus; [8] diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. Et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt. [9] Decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti capti, signa militaria relata octoginta duo. [10] Nec incruenta victoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.


  • 19. . . 168 . . . (XLV, 15, 10).
  • 20 () (. . ).   : ( ).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004208 1364004209 1364004210