|  |



XLII, . 9

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

9. (1) , , . (2) , , . , , (3) - , - ; . (4) , - ,   ,   (5)   , . (6) , , , , , .

(7) , , , 21, , , . (8) 22. , , , , 23.

9. Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. [2] Legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae vocato, multis verbis invectus in praetorem qui, [3] cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: [4] itaque multam ei se dicere; a patribus postulare ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, [5] quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. [6] Nihilo lenioribus quam absens senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in provinciam redit.

[7] Alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua comitiorum causa Romam redit. [8] Consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creavit. Praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluvius Cn. Sicinius C. Memmius iterum.


  • 21. , . 1, 6.
  • 22 , . , , .
  • 23 . 10, 14. , , .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364004210 1364004211 1364004212