|  |



XLII, . 10

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

10. (1) . , . (2) 24  (3) , , , , , , .426 . (4) . , , 25 ; , - , . (5)   , , , , .

(6) , . . (7) , . (8) , ; , .

(9) , , . (10) - , , . , , , , . (11) , , , . -, , , (12) , . , . (13) , . (14) ,   ,   ,   . (15) , , , , , 26.

10. Eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius condidit. [2] Censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, [3] minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur. [4] Concors et e re publica censura fuit. Omnes quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit. [5] Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.

[6] L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. In locum eius suffectus A. Postumius Albinus. [7] Lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam illatae sunt ut examinibus suis agros late operirent. [8] Ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio in Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.

[9] Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. [10] Patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens si quid decernerent intercessurum. [11] Collegam deterruit; patres eo magis utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. Itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; [12] Macedoniam decreturos negant, ni de M. Popilio referretur. Postulantibus deinde ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est. [13] Praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum, M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. [14] C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam. [15] Consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem attineret.


  • 24   267231 . .: XLI, 9, 912.
  • 25 ( ) , . , ( ), . ( ) .
  • 26 . , . 2122.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004211 1364004212 1364004213