|  |



XLV, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

15. (1) ,  , , , (2)  , .531 ,  , ,  <>35. (3) , 36 , , . (4) , , , ; , , . (5) , , . ; (6) - . (7) : 37 ,   .

(8) , , 38. 39 : , . (9) , , , , .

(10)   , 40. 41.

15. In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, [2]eos, ubi proximo lustro censi essent, censeri iusserunt et eos, qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium haberent, . . . censendi ius factum est. [3] Hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo adimere posse. [4] Neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emovere posse, id est civitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. [5] Haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent, conicerent. [6] Esquilinae sors exiit; in ea Ti. Gracchus pronuntiavit libertinos omnis censeri placere.

[7] Magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. Gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui non impedisset. [8] Plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere iussi. Omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, ab altero levata ignominia. [9] Petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera quae locassent probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum, intercessit.

[10] Eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in monte Albano dedicavit quinquennio post quam vovit. Flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.


  • 35 ,  , , .
  • 36 ( 177 . . .   XLI, 9, 912) .
  • 37. . . , , ( 35) ( ) .
  • 38 .: XLIII, 15, 6; 16, 1; XLIV, 16, 8.
  • 39. . 25  . XLII.
  • 40 .: XLII, 7, 1.
  • 41 .: XLIV, 18, 7.
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004516 1364004517 1364004518

    , .