|  |



XLII, . 8

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

8. (1) , , , , ,  ,  ; (2) , , , . , , (3) . (4) ( , , , ), . (5) , .425   , , ; (6) , , , , ; , . (7) , , , , ; (8) , . , . , , .

8. Post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium amissam quam superesse cernerent nec enim plus decem milia hominum erant dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; [2] speraverant tamen, non atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum. [3] At ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. [4] Quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat [5] atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentes bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, [6] tot milia capitum innoxiorum, fidem implorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessimo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire. [7] Quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; [8] arma quoque reddi, eaque omnia primo quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. Claram victoriam vincendo pugnantes, non saeviendo in afflictos fieri.

1327002060 1327002061 1327002062 1364004209 1364004210 1364004211