|  |



XLII, . 27

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

27. (1) . , , . (2) , , . (3) , -56,   . 57 . (4) , . (5) , , , , , , . (6) ; . . (7) , ; . (8)   , . , , , , .

.438

27. Belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori negotium datur ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis quae possent usui esse reficeret pararetque naves quinquaginta. [2] Si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet ut eas quae in Sicilia naves essent reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. [3] Socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret. [4] Hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur. [5] Cn. Sicinius praetor ut exercitium paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit ut et legionem secundam, quae maxime veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. [6] Hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere donec successor veniret iussus, prorogato in annum imperio. Ea omnia quae senatus censuit impigre facta sunt. [7] Duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; duodecim ex Sicilia missae. [8] Ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius, T. Iuventius, M. Caecilius. Ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.


  • 56 ( ),   , . . . 71  . XXXII.
  • 57. , . 36, 8.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364004228 1364004229 1364004230