|  |



XLII, . 29

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

29. (1) , . (2) , , .439 63. (3) ; , , , , 64. (4) , , , , , , 65. (5) , 66; , - 67 , (6) , ; ,   ,   . (7) ; - , . (8) . : (9) , , , ; (10) , , , 68. (11) , , , , ; , , 69. (12) 70, , .

29. P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque quae in Europa quaeque in Asia erant converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. [2] Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victima mactatus Delphis esset. [3] Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis et eventum expectare; nam neque Romanos posse aequum censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore. [4] Ariarathes Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia. [5] Antiochus imminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existimabat gesturumque [6] id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod ad bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. [7] Ptolemaeus propter aetatem alieni tum arbitrii erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. [8] Masinissa et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. Consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: [9] si penes Romanos victoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam movendum; non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; [10] si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. [11] Gentius rex Illyriorum fecerat potius cur suspectus esset Romanis quam satis statuerat, utram foveret partem impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur. [12] Cotys Thrax Odrysarum rex clam Macedonum partis erat.

1364003756 1364003827 1364003831 1364004230 1364004231 1364004232