|  |



XLII, . 28

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

28. (1)   , , , . (2) , , - . (3) , , , . (4)   58. (5) .   , , , , , . (6) : , , ,   , 59. (7) , , . (8) , 60, . (9) , . , .

(10)     , . (11) 61. , , , , . (12) ; , , . , . , , 62. (13) ,   .

28. Exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat. [2] Itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. [3] Succlamationes frequentes erant interrogationesque cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset.

[4] Comitia consularia in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal. Martias, sunt habita. [5] Creati consules P. Licinius Crassus, C. Cassius Longinus. Postero die praetores facti C. Sulpicius Galba, L. Furius Philus, L. Canuleius Dives, C. Lucretius Gallus, C. Caninius Rebilus, L. Villius Annalis. [6] His praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset quo senatus censuisset. [7] Consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret. [8] Eodem die decrevit senatus C. Popilius consul ludos per dies decem Iovi optimo maximo fieri voveret donaque circa omnia pulvinaria dari, si res publica decem annos in eodem statu fuisset. [9] Ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul, ludos fieri donaque dari quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. Praeeunte verba Lepido pontifice maximo id votum susceptum est.

[10] Eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemvir sacrorum et Q. Fulvius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. [11] Hic foeda morte perit. Ex duobus filiis eius qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum mortuum, alterum gravi et periculoso morbo aegrum esse. [12] Obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi cubiculum servi laqueo dependentem invenere. Erat opinio post censuram minus compotem fuisse sui; vulgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant. [13] Suffectus in Aemili locum decemvir M. Valerius Messalla; in Fulvi pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos, est lectus.


  • 58 (.: XXXVIII, 42, 2), .
  • 59 .: XXXV, 20, 7; XLIV, 17, 10.
  • 60.: XXXVI, 2, 2.
  • 61 , (. . , XII, 603).
  • 62. , . 3, 1; , I, 1, 20.
  • 1364003343 1364003345 1364003401 1364004229 1364004230 1364004231