|  |



XLII, . 30

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

30. (1) . , , ; . (2) , ; (3) , , , . (4) ; , , , , . (5) 71; , , ; (6) , , , , .440 ; , , ; . (7) , .

(8) , , , , , . (9) : ,   , , . (10) 72 : , , , , , , , (11) , , , , 73. .

30. Haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme ut solet deterioribus erat, ad regem Macedonasque inclinata; principum diversa cerneres studia. [2] Pars ita in Romanos effusi erant ut auctoritatem immodico favore corrumperent, [3] pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita si praecipuam operam navassent potentes sese in civitatibus suis futuros rati. [4] Pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia ad Persea magis aura popularis ierat. [5] Tertia pars, optima eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; [6] si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore, protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. [7] Haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.

[8] Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. Haruspices ita responderunt: si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse; [9] victoriam, triumphum, propagationem imperii portendi. [10] Patres, quod bonum faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt ut quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, [11] quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. Haec rogatio ad populum lata est.


  • 71 , , .
  • 72 .
  • 73 ( ) , , , (. , . 3,  643).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364004231 1364004232 1364004233