|  |



XLII, . 33

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6

33. (1) . , , , . (2) . , , : (3) , , . , , , . (4)   , , , , . (5) , , , (6) , . - , .

33. Ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus centurionum, et centuriones et consul venerunt. [2] Consule inde postulante ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus. Pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit: [3] militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et assiduis laboribus confecta habere, nihil recusare tamen quo minus operam rei publicae dent. Id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines quam quos cum militassent habuissent, attribuerentur. [4] P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli qui non maior annis quinquaginta esset vacationem militiae esse. [5] Deprecatus est deinde, ne in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, [6] aut tribunos militum dilectum habentes impedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem assignari e re publica esset, eum assignare. Si quid in ea re dubium esset ad senatum reicerent.

1364003924 1345970035 1364000736 1364004234 1364004235 1364004236