|  |



XLII, . 32

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8

32. (1) , . , , , . (2) , 77, , , , . , , (3) , , , , , . , , . (4) , , , , . ,   . (5) : ,   .

(6) , .

, , , , . (7) , , , , 78, . , , , (8) , , ; , , , - , .

.442

32. Inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri. [2] Praetorem eum enim ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, [3] si senatus non quid velit in consulatu, potius quam quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. Consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, [4] ei ab se provinciam negari superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit. [5] Legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent.

[6] Dilectum consules multo intentiore quam alias cura habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant. [7] Cum tribuni militum, qui centuriones scribebant, primum quemque citarent, tres et viginti centuriones qui primos pilos duxerant citati tribunos plebis appellarunt. Duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant: [8] eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se de quo appellati essent aiebant, et si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.

1260010207 1260010208 1260010209 1364004233 1364004234 1364004235

, .