|  |



XLII, . 34

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

34. (1) , , , , , . (2) , , , : , , , 79, . 80 , , . (3) , 81, , . (4) , . , 82. (5) 83. , , . 84. (6) , 85. (7)   , , . . (8) , , , 86. .443 . (9) , ; , .   ,   87. (10) , . . (11) , . , . (12) , , , , , . (13) , , , , , . (14) , ; , ; ,   . (15) , , , , , .

34. Postquam consul quae voluerat dixit, Sp. Ligustinus, ex eo numero, qui tribunos plebis appellaverant, a consule et ab tribunis petit ut sibi paucis ad populum agere liceret. [2] Permissu omnium ita locutus fertur:

Sp. Ligustinus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. Pater mihi iugerum agri reliquit et parvum tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. [3] Cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil attulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset. [4] Sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. Filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt. [5] Miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. In eo exercitu quo in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decimum ordinem hastatum assignavit. [6] Devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. [7] Neminem omnium imperatorum quo vivant acriorem virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. Hic me imperator dignum iudicavit cui primum hastatum prioris centuriae assignaret. [8] Tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus. A M. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est assignatus. [9] Expulso rege Antiocho subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci. Bis deinde in Hispania militavi, semel Q. Fulvio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. [10] A Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in provinciam ii. [11] Quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex civicas coronas accepi. Viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. [12] Quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aequum erat me dimitti. [13] Sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim; ipse me, quoad quisquam qui exercitus scribit idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. [14] Quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et qui una stipendia fecerunt testes sunt. [15] Vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.


  • 79 35 .
  • 80 , , . , , (. . ).
  • 81, . , , , . , ( ) , (, II, 99) , , , (!), , , .
  • 82. . .
  • 83 200 . . . (XXXI, 5, 1).
  • 84 . , ( : ,   ). , , ( ),     . .: VIII, 8, 513; , VI, 21, 623.
  • 85195 . . . .: XXXIII, 43.
  • 86191 . . . .: XXXVI, 1 .
  • 87 181 180 . . . .: XL, 35, 2; 40, 14. .: XL, 43, 47.
  • 1364003924 1345970035 1364000736 1364004235 1364004236 1364004237