|  |



XLII, . 48

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

48. (1) , , , . (2) , . ,     ; . (3) , - . , ,   127. (4) , , . (5) , , 128, . (6) , , , . (7) ,   ,   129, , . (8) , ,     ; , , , , , . (9) , 130, . (10) , , , .

48. His praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit. [2] Eadem fere, quae in colloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. Insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter manifesta enim res erat defensum; cetera deprecatio erat. [3] Sed non eis animis audiebantur qui aut doceri aut flecti possent. Denuntiatum extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. [4] P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conveniendum. [5] C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis navibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit. [6] Praemissus a praetore est frater M. Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi occurrere. [7] Ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus Calabriae extremum promunturium Ionio mari Dyrrhachium traicit. [8] Ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Gentii regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum comparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. [9] C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. [10] Ibi stetit classis, simul opperiens ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.


  • 127 , : , XXVII, 6 ( , : , XXX, 1  ). : , . , , ( ) . , , . 36, 18. ( ), .
  • 128. , . 35, 3.
  • 129 ()  ( ), , , . , , .
  • 130 .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364004249 1364004250 1364004251

    , .