|  |



XLII, . 49

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

49. (1) , , , .454 . (2) , , , , . (3) , , , . (4) , ; (5) , , - , , . (6) , ? , , , , ?131 (7) , , , , , , ; , , , . (8) . (9)   132,   : ,   . (10) , , , , 133.

49. Per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. [2] Semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate geritur; praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur. [3] Contrahit enim non officii modo cura sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. [4] Subit deinde cogitatio animos qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit; [5] adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit. [6] Quem scire mortalium, utrius mentis utrius fortunae consulem ad bellum mittant? Triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos a quibus proficiscatur visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? [7] Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. [8] Cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. [9] Duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres illustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manlii Acidini: alter M. Manlii, alter L. Manlii filius erat. [10] Cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniati agro posuit castra.

1327002006 1327002017 1327002022 1364004250 1364004251 1364004252

, .