|  |



XLII, . 47

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

47. (1) , , , , . (2) , , , , , . (3) : , , . , , , . (4) , , , , , 122. (5) , , , ; , . , ; , 123. (6) , 124, , 125; (7) , , , . (8) , ,  .453 ; , , , , . (9) , , ; , , , , <>126 , , . (10) ; , , . (11) . (12) , , , , , , .

47. Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. [2] Adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint quam exercitus in Graeciam traiceretur. [3] Spatio autem indutiarum sumpto aequum bellum venturum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. [4] Haec ut summa ratione acta magna pars senatus approbabat; veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes.

[5] Non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo dimicaturi essent. [6] Eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem; eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum; [7] religionis haec Romanae esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit. [8] Interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum.

[9] Haec seniores, quibus nova ac nimis callida minus placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut comprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum . . . quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera uti e re publica maxime visum esset agere. [10] A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessalia timentes ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. [11] Duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. [12] Et P. Lentulo qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.


  • 122 . . . I.
  • 123.: , XIII, 3. , .
  • 124 XIII (. ). (III, 8) , .
  • 125.: V, 27, 19, XXIV, 45, 3.
  • 126, , .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364004248 1364004249 1364004250