|  |



XLII, . 50

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) , , , , . (2) , , , , ; , , , . (3) , , , , , , . (4) . , , . (5) , , , , , . (6) , .455 , -134; ; (7) , , , , . (8) , , , , , , 135 - , (9) , , , , , . (10) , . ,   , ,     . (11) , : , , , .

50. Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. Ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est. [2] Erant quibus vel stipendium pendendum, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum ut in aleam tanti casus se regnumque daret. [3] Si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque afferre posse, quibus non amissa modo recuperare, sed timendus ultro iis esse quos nunc timeret posset. [4] Ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. Quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse affirmabant. [5] Neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire cum omnia humana tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. [6] Carthaginiensium opes fregisse sese, et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem imposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; [7] unum esse Macedoniae regnum, et regione propinquum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere. [8] Dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, [9] an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. [10] Non esse admirabilius Romanos Graecia pelli quam Hannibalem Italia pulsum esse. Neque hercule videre qui conveniat, fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. [11] Postremo ita de bello et pace quaeri ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.


  • 134. . .
  • 135   , .   (.: XLIV, 45, 1; XLV, 6). . . , . 134  . XLV.
  • 1260010212 1260010216 1260010232 1364004251 1364004252 1364004253