|  |



XLII, . 58

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

58. (1) , , , . (2) , , . (3) , , . , , . (4) , , . , ,   . (5) , . (6) ; . , 165 , (7) . (8) ; , . (9) , 166. (10)   ; . . (11) ,   . (12) , , ; ; (13) 167; 168 . (14) , . , .

58. Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit. [2] Inde luce prima in eodem quo solebat loco peditum acie instructa, equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium ducit. [3] Visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit. Et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. [4] Deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. Tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. [5] Minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum quem Callinicum vocant. [6] Laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines levis armatura interposita distinguebat. In dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; [7] huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat. [8] Proximi cornibus constiterant regii equites, et mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi. [9] Medius omnium rex erat; circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae. [10] Ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. Sic regii constiterant. [11] Consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit; pro vallo instructi sunt. [12] Dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat et eiusdem gentis levem armaturam; [13] mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. Ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. [14] Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.


  • 165  (30 ).
  • 166 . . 88  . XXXVII. (,   .: . , 18),   ( 300 ), . .: . , III, 11, 8.
  • 167. . 95  . XXXI.
  • 168. . 89  . XXVII.
  • 1364003749 1364003750 1364003752 1364004259 1364004260 1364004261