|  |



XLII, . 62

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

62. (1) , , . (2) .464 , . (3) , , , , , , . (4) . (5) , , 173. (6) , , , , . (7) , , . (8) . , . (9) . (10) , , , , , , . (11) . , .   ,   174. (12) , , : , , 175. (13) , , , ; ; , , . (14) , , , . (15) , , , , .

62. Romani non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. [2] Eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti. [3] Per eos dies consilium habenti regi de summa rerum cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret. [4] Modum imponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse. [5] Mitteret ad consulem qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset. [6] Neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna posse, neque spem firmiorem pacis perpetuae dari quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. [7] Quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes. [8] Numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. [9] Itaque ut plurium assensu comprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. [10] Pacem petiere, vectigal quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus agris locisque quibus Philippus cessisset cessurum quam primum. Haec legati. [11] Summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. Ita tum mos erat in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. [12] Responderi placuit ita pacem dari si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius. [13] Haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quaesituros quod oblatum fastidiant. [14] Perseus hanc ipsam superbiam quippe ex fiducia virium esse timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. [15] Postquam nihil ex eo quod primo responderat mutabat, desperata pace ad Sycurium unde profectus erat redit, belli casum de integro temptaturus.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004263 1364004264 1364004265