|  |



XLII, . 61

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

61. (1) , . (2) ,   , . , , ,   . (3) , . (4) ,  ,  .   , . (5)   , ; , , : 172. (6) , , , , . (7) , , , . , , , ; (8) , , , .

(9) , , , , ; (10) , , , , . (11) , , , . , .

61. Ad regem spolia caesorum hostium referebantur. [2] Ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. Scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. [3] Haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit.

[4] Praeiudicatum eventum belli habetis. Meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis. [5] Equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante divisimus inter vos. [6] Nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt. [7] Sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus quae hodie cepissemus ni fugissent; [8] aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.

[9] Et qui vicerant alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo quod acciderat spem futuri praecipientes, [10] et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant. [11] Contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. Tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum eunti.


  • 172, , , , (. , . 58, 12 .; 59, 2 4), ;   .: , VI, 26, 6. . ( ): XXIII, 12, 2 ( , , , , , , ).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004262 1364004263 1364004264