|  |



XLII, . 59

. . III. ., - , 2002.
. . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, A. C. Schlesinger, 1938/1991.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

59. (1) , , , . (2) , , , , , , , ; (3) <> 169 , , . .462 (4) , , . , , , , , . (5) , , , , , . (6) , , , . (7) , , , ; , , , , . (8) , , 170, , (9) , , , , ; (10) - , , , , , , , , . (11) , , , .

59. In hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numeris equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque qui praecesserant proelio orto. [2] Primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, [3] incurrerunt ut usu belli et ingenio impavida gens turbaretur . . . . hastas petere pedites . . . . nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere. [4] Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maximo usui fuit. [5] Cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt. [6] Nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. [7] Cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. [8] Fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, [9] ad regem accurrit et monere institit ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; [10] si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios qui fortunam sequerentur si bellare mallet. In hoc consilium pronior erat animus regis. [11] Itaque collaudato Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

1327002006 1327002024 1327002025 1364004260 1364004261 1364004262