|  |



XLIII, . 1

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

. III, . 470 1. (1) , , <>1, , . (2)   2  ; 3, 4. (3) , , , , , , .

(4) , , 5, . (5) , , , 6 , (6) , , , , , (7) , . , , , , 7 . (8) , , , . (9) , , , , 8 , 9. (10) , , , , , , (11) , 10 . (12) , . .

1. Eadem aestate qua in Thessalia haec gesta sunt. . . , legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit. [2] Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. [3] Postquam nec ut dederent se compellere neque capere obsidendo poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles esset, quam prius intactam urbem reliquerat diripuit.

[4] Alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat, memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in Macedoniam vano incepto est conatus. [5] Ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis cognovit, qui querentes coloniam suam novam et infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum et Illyriorum esse, [6] cum peterent ut senatus curae haberet quomodo ea colonia muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli mandari, [7] responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu profectum per Illyricum in Macedoniam esse. Ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis forsitan aut Histris bellum illatum. [8] Tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam triginta dierum frumentum militi datum et duces qui ex Italia itinera in Macedoniam nossent conquisitos abductosque. [9] Enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculoso itinere inter exteras gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret. [10] Decernunt frequentes ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit, persequantur; [11] nuntient ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus gerendum censuerit. [12] Legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius Rex. Metus de consule atque exercitu distulit eo tempore muniendae Aquileiae curam.


  • 1 , ( .: XLII, 49, 9 . 134  . XLII). (XLII, 67, 9). , ( ).
  • 2 .
  • 3, , , . .: XXXVII, 32, 12.
  • 4  - . .
  • 5 , , , (XLII, 32, 4).
  • 6 . .: XL, 34, 2.
  • 7  , ( ) . (- ), . , , .
  • 8, , .
  • 9 186183 . . ., (.: XXXIX, 22, 6; 45, 67; 54, 2 ). , , , 179 . . . V .
  • 10 . .: XXXVIII, 45, 5; XLI, 7, 78.
  • 1327008023 1327008024 1327008028 1364004302 1364004303 1364004304