|  |



XLIII, . 22

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

22. (1) , . (2) , .485 , , , . , , , . (3) , , , , 110. (4) , 111, . (5) , , , , , , . (6) , , . , (7) .

(8) , , , , , . . (9) , , , , , , , (10) , ; , . , 112. (11) , , , .

22. Eo die ad finem agri Aetolici castra posita; inde altero die ad Stratum perventum; [2] ubi prope Inachum amnem castris positis, cum expectaret effusos omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas atque ipsa ea nocte qua venerat receptum Romanum praesidium cum C. Popilio legato invenit. [3] Principes, qui praesentis Archidami auctoritate compulsi regem arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab Ambracia accersendum. [4] In tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum sescentis peditibus et equitibus centum venit. [5] Satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem Stratum venisse, mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos venerat, iunxisse. [6] Nec Popilius securior quam debebat esse inter tam mobilia ingenia erat. Claves portarum custodiamque murorum suae extemplo potestatis fecit; [7] Dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per praesidii speciem amovit. [8] Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis colloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem posuit castra. [9] Ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis commeatibus, [10] cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in Aperantiam castra movit. [11] Aperantii eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum octingentorum militum praesidio his est praepositus.

1327002002 1327002004 1327002006 1364004323 1364004400 1364004401