|  |



XLIII, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

21. (1) . , , , .

(2) , , , (3) 101, . . ,   , 102. (4) , 103, , , 104 , (5)   , .

, 105 , 106 . (6) . 107.   , . (7) , . (8) , , , , , , , 108, . (9) 109, , , , , , , , .

21. L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non ausus cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio quod ibi Macedonum erat cum multis vulneribus repulsus Lychnidum copias reduxit. [2] Inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida manu in Penestas misit ad obsides ab iis urbibus quae in amicitia cum fide permanserant accipiendos; [3] procedere etiam in Parthinos ii quoque obsides dare pepigerant iussit. Ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat missi. [4] Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. Auxilia Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia hominum, secum adduxit; [5] neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum valido praesidio defendente. Et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit. [6] Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super Ambracium sinum prope amnem Inachum. Cum decem milibus peditum eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit. [7] Tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit. [8] Profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra. [9] Ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit. Quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum per quem ei Stratus tradebatur habuit.

1345970024 1345970025 1345970037 1364004322 1364004323 1364004400