|  |



XLIV, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

4. (1) , , . ,   (2) , . (3) ,   , . (4) , . , , . (5) , ́ , , ; (6) . , , .

(7) , : ,   ,   . (8) : , , . (9) , , 11. , , ( ), , , (10) , , , ( ) , . (11) : , , , , (12) , .

4. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. Et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, [2] promptissimum genus ad lacessendum certamen. [3] Congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. [4] Inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum est; decrevissentque de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; sed iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. [5] Itaque paucis pugnantibus cetera multitudo praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; [6] levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. Pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.

[7] Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; [8] nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. [9] Ventum quidem erat eo ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. Sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, [10] cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse impigre obiret. [11] Egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; [12] ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.


  • 11 , , (XXXIX, 20, 510); , , (XXX, . 10), , , , , , . , , , . , , , ( , , ) , .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364004405 1364004406 1364004407