|  |



XLIV, . 7

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

7. (1) , , , 18 , , . (2) , , , . (3) , , , 19, , , , - . (4) , , , . (5) , ; , , , , . (6) , ; , , (7) , , , ,  .

(8) , ,   , (9) - . , .

(10) , , , ,  .492 ,  , , . (11) , , ,  , , : (12) ; .

7. Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, [2] secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit. [3] Ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. [4] Unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. [5] Postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem immunesque ac suis legibus victuros est pollicitus. [6] Progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, [7] regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset.

[8] Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; [9] ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset.

[10] Consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat ab invectis iam portum audit onerarias naves Magnesiae relictas esse. [11] Incerto inde quidnam agendum foret adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat [12] peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.


  • 18   172 . . . .: XLII, 9, 8.
  • 19 ( 25   ; .: . , I, 16, 4).
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364004408 1364004409 1364004410