|  |



XXXIX, . 20

. . III. ., - , 2002.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1983.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

20. (1) , , , , . (2) , . , . (3) , , , . (4) , , . , . (5) , , . (6) , , .333 , . (7) , , , , , , . (8) , . (9) , , , . (10) , , , .

20. Et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis. [2] Eadem provincia, idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat. Exercitus acceperunt quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant. [3] Duas praeterea legiones novas ex senatus consulto scribere iussi sunt, et viginti milia peditum sociis et nomini Latino imperarunt et equites octingentos et tria milia peditum Romanorum, ducentos equites. [4] Totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum Hispaniensis exercitus duci placebat. Itaque consules, dum ipsi quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo praefecerunt. [5] Perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est profectus. [6] Dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco iniquo est circumventus. [7] Quattuor milia militum amissa, et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae, quia impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim iactabantur. [8] Prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt. [9] Consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne quantum deminutae copiae forent appareret, in locis pacatis exercitum dimisit. [10] Non tamen obliterare famam rei male gestae potuit: nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est appellatus.

1364000840 1364002137 1364002336 1364003921 1364003922 1364003923