|  |



XLIV, . 9

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

9. (1) , : , , , ? (2) , . , , ; , .

(3) , , . (4) , 20 , , . (5) , , . , . (6) .493 , ; ,   ,   , ; , , 21. (7)   ,  , , , , , , .

(8) . , , ; , . (9) , , , , . , , , , .

(10) , , , , . (11) , .

9. Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent. [2] Nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. Tum terra marique et classis adpulsa ab litore stabat simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti.

[3] Iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. [4] Mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum complendi, varia spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat. [5] Inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. Horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. [6] Cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. [7] Hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ad ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant.

[8] Huic testudo similis humillimae parti muri admota. Cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. [9] Id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed praetenta pugnantium more. Ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.

[10] Et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. [11] Sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehendis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.

1345970037 1260010114 1260010216 1364004410 1364004411 1364004412