|  |



XLIV, . 18

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8

18. (1) , , , ,  , . (2) ,   , (3) .499 , , , , , , (4) , ,   , , ,   , ,  , . (5) . , .

(6) , ,   . (7)   53 ; . (8) : , , , 54 , .

18. Extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod militaris vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola quae ad id bellum pertinerent animo agitabat. [2] Iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et comperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset; [3] praeterea ut explorarent copias regias quantum possent, qua provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca pervenissent; [4] qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. [5] Senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit ut tris in Macedoniam quos L. Aemilio videretur, legaret. Legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.

[6] Bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti. Bis novemdiale sacrum factum est. [7] Sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus. [8] Et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.


  • 53 (.: XLV, 15, 10).
  • 54 , , , , , , (. ). , , .   ( : ), .
  • 1260010109 1260010112 1260010118 1364004419 1364004420 1364004421