|  |



XLIV, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

21. (1) , , . (2) , ; , 63; (3) , , . , , , . (4) .501 , : , . (5) . , (6) - , (7) , , , . (8) , ; . (9) , , . . (10) , ; . . (11) ,   .

21. Legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit. [2] Senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset. [3] Tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur. [4] Additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit. [5] Dilectus cura C. Licinio consuli imposita. Is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus [6] et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites, [7] et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere ut sescentos equites conscriberet. [8] Hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites equitesque in praesidiis disponi. [9] Qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. Decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. [10] Id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. Et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta. [11] Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.

1260010118 1260010120 1260010205 1364004422 1364004423 1364004424