|  |



XLIV, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7

20. (1) , 59 , , , , . (2) , , , , : (3) , , ; , ; , ; (4) ; , . , , . (5) 60 , , , , 61, . (6) , , , , ( ) , , , , , . (7) , , , , 62. , , , .

20. His intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia Quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt ut, nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules fuerint. [2] Postero die senatus fuit legatique auditi sunt. Ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum. [3] Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. Neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum esse. [4] Hiemem etiam insuper rebus gerendis intervenisse. In otio militem ali, nec plus quam VI dierum frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. [5] Si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium et quod cum eo praesidii sit in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur. [6] Ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos suas abisse, et homines navibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere. [7] Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis visum. Sicut omnia de Eumene dubia, ita Attali egregie constantem fidem nuntiabant.


  • 59  () , , 1923 . .: . , III, 809 ; , 304 . L.
  • 60 ( . . XXXI  14, 3 .), . XLIII, 23, 6 (170 . . ., ), (, XXVIII, 13, 6 ). 169 . . . , (. , . 7), , ( ).
  • 61. . .
  • 62. , . 13, 12 . . 37.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364004421 1364004422 1364004423