|  |



XLIII, . 12

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . , . . , . . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, A. C. Schlesinger, 1951/1989.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

12. (1) , , , , , ; (2) , . (3) 59 , ; (4) , . (5) , ; , ; (6) , : . , .478 , . (7) 60; .   (8) , .

. (9)   , , , , , . (10) .   . (11) , , .

12. Principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut comparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; [2] priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti faceret, in utramque provinciam quod res desideraret supplementi decerni [3] in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, socios trecentos [4] veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, treceni equites essent. [5] Alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum quem in supplementum legeret. Id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. [6] Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. Quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae si quo opus esset educerentur. [7] Tribunos iis non permissum ut consules facerent: populus creavit. Sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. [8] Hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat. [9] In classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. [10] In Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. Finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. [11] Et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.

1327002003 1327002012 1327002014 1364004313 1364004314 1364004315