|  |



17

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

17 (260257 .). , , . ; : . , . , , , , 300 . , , . , , .

EX LIBRO XVII
Cn. Cornelius consul a classe Punica circumventus et per fraudem, veluti in conloquium evocatus, captus est. C. Duillius consul adversus classem Poenorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriae duxit triumphum. ob quam causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut revertenti a cena tibicine canente funale praeferretur. L. Cornelius consul in Sardinia et Corsica contra Sardos et Corsos et Hannonem, Poenorum ducem, feliciter pugnavit. Atilius Calatinus cos. cum in locum a Poenis circumsessum temere exercitum duxisset, M. Calpurni, tribuni militum, virtute et opera evasit, qui cum CCC militibus eruptione facta hostes in se converterat. Hannibal, dux Poenorum, victa classe, cui praefuerat, a militibus suis in crucem sublatus est. Atilius Regulus cos. victis navali proelio Poenis in Africam traiecit.

1364003924 1345970035 1364000736 1364143018 1364143019 1364143020