|  |



31

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

31 (201200 .). , ; : - , , ; . , .567 , . . 551 , . , , , , , , <> . , , , . , , , . - , . , 35 . , . . .

EX LIBRO XXXI
Belli adversus Philippum, Macedoniae regem, quod intermissum erat, repetiti causae referuntur hae. tempore initiorum duo iuvenes Acarnanes, qui non erant initiati, Athenas venerunt et in sacrarium Cereris cum aliis popularibus suis intraverunt. ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt. Acarnanes mortibus suorum commoti ad vindicandos illos auxilia a Philippo petierunt et Athenas obpugnaverunt, Athenienses auxilium a Romanis petierunt post pacem Carthaginiensibus datam [quadringentesimo anno ab urbe condita] paucis mensibus. [coeptum est autem anno quingentesimo quinto.] cum Atheniensium, qui a Philippo obsidebantur, legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset plebe, quod tot bellorum continuus labor gravis erat, dissentiente, tenuit auctoritas patrum, ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet. id bellum P. Sulpicio cos. mandatum est, qui exercitu in Macedonia<m> ducto equestribus proeliis prospere cum Philippo pugnavit. Aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt. L. Furius praetor Gallos Insubras rebellantes et Hamilcarem Poenum bellum in ea parte Italiae molientem acie vicit. Hamilcar eo bello occisus est et milia hominum XXXV. praeterea expeditiones Philippi regis et Sulpici cos. expugnationesque urbium ab utroque factas continet. Sulpicius cos. bellum gerebat adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis. triumphavit de Gallis L. Furius praetor.

1327002055 1327002056 1327002057 1364143032 1364143033 1364143034