|  |



30

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

30 (203201 .). , , ; 40000 . . , , , ; , , , , . . , , , , , , . ; , , , , . . ; .   , ; , , . , , , , .

EX LIBRO XXX
<Scipio> in Africa Carthaginienses et eundem Syphacem, Numidiae regem, Hasdrubalemque pluribus proeliis vicit adiuvante Masinissa, bina hostium castra expugnavit, in quibus XL hominum ferro ignique consumpta sunt. Syphacem per C. Laelium et Masinissam cepit. Masinissa Sophonibam, uxorem Syphacis, filiam Hasdrubalis, captam statim adamavit et nuptiis factis uxorem habuit; castigatus a Scipione venenum ei misit, quo illa hausto decessit. effectumque multis Scipionis victoriis, ut Carthaginienses in desperationem acti in auxilium publicae salutis Hannibalem evocarent. isque anno XVI Italia decedens in Africam traiecit temptavitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est. pax Carthaginiensibus petentibus data est. Hannibal Gisgonem pacem <dis>suadentem manu sua detraxit, excusata deinde temeritate facti ipse pacem suasit. Masinissae regnum restitutum est. reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est. Scipio Africanus incertum militari prius favore an populari aura ita cognominatus sit. primus certe hic imperator victae nomine a se gentis nobilitatus est. Mago bello, quo in agro Insubrum cum Romanis conflixerat, vulneratus, dum in Africam per legatos revocatus revertitur, ex vulnere mortuus est.

1364003749 1364003750 1364003752 1364143031 1364143032 1364143033