|  |



45

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

45 (168167 .). . ; . , , , ,  , . . , , . , , , . . , ; . , , : , . : 312895 . . .

EX LIBRO XLV
Perseus ab Aemilio Paulo in Samothrace captus est. cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis, qui iuberent ab [obsidione] solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se, quid faciendum esset, respondisset, unus ex legatis Popilius virga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret. qua asperitate effecit, ut Antiochus bellum omitteret. legationes gratulantium populorum adque regum in senatu admissae, Rhodiorum, qui eo bello contra populum R. faverant, exclusa. postera die cum de eo quaereretur, ut his bellum indiceretur, causam in senatu patriae suae legati <e>gerunt; nec tamquam socii, nec tamquam hostes dimissi. Macedonia in provinciae formam redacta Aemilius Paulus repugnantibus militibus ipsius propter minorem praedam et contradicente Servio Sulpicio Galba triumphavit et Persen cum tribus filiis duxit ante currum. cuius triumphi laetitia ne solida ei contingeret, duorum filiorum funeribus insignita est, quorum alterius mors triumphum patris praecessit, alterius secuta est. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCCXII DCCCV. Prusias, Bithyniae rex, Romam, ut senatui gratias ageret ob victoriam ex Macedonia partam, venit et Nicomeden filium senatui commendavit. rex plenus adulationis libertum se populi R. dicebat.

1260010236 1327002003 1327002012 1364143046 1364143047 1364143048