Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 48 (152— |
EX LIBRO XLVIII Lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCCXXIIII. semina tertî Punici belli referuntur. cum in finibus Carthaginiensium ingens Numidarum exercitus duce Arcobarzane, Syphacis nepote, diceretur esse, M. Porcius Cato suasit, ut Carthaginiensibus, qui exercitum specie contra Masinissam, re contra Romanos accitum in finibus haberent, bellum indiceretur. contra dicente P. Cornelio Nasica placuit legatos mitti Carthaginem, qui specularentur, quid ageretur. castigato senatu Carthaginiensium, quod contra foedus et exercitum et navales materias haberent, pacem inter eos et Masinissam facere voluerunt, Masinissa agro, de quo lis erat, cedente. sed Gisgo, Hamilcaris filius, homo seditiosus, qui tum in magistratu erat, cum senatus pariturum se iudicio legatis dixisset, ita <populum> concitavit bellum adversus Romanos suadendo, ut legatos, quo minus violarentur, fuga explicuerit. id nuntiantes infestum iam senatum Carthaginiensibus infestiorem fecerunt. M. Porci<us> Cato filî in praetura mortui funus tenuissimo, ut potuit (nam pauper erat), sumptu fecit. Andriscus, qui se Persei filium, regis quondam Macedoniae, ingenti adseveratione mentiretur, Romam missus. M. Aemilius Lepidus, qui princeps senatus sextis iam censoribus lectus <erat>, antequam expiraret, praecepit filiis, lecto se strato [sine] linteis sine purpura efferrent, in relicum funus ne plus quam aeris decies consumerent: imaginum specie, non sumptibus nobilitari magnorum virorum funera solere. de veneficîs quaesitum. Publilia et Licinia, nobiles feminae, quae viros suos consulares necasse insimulabantur, cognita causa, cum praetori praedes vades dedissent, cognatorum decreto necatae sunt. Gulussa, Masinissae filius, nuntiavit, Carthagine dilectus agi, classem conparari et haud dubie bellum strui. cum Cato suaderet, ut his bellum indiceretur, P. Cornelio Nasica dicente nihil temere faciundum, placuit X legatos mitti exploratum. L. Licinius Lucullus A. Postumius Albinus coss. cum dilectum severe agerent nec quemquam gratia dimitterent, ab tribunis pl., qui pro amicis suis vacationem impetrare non poterant, in carcerem coniecti sunt. cum Hispaniense bellum parum prospere aliquotiens gestum ita confudisset civitatem Romanam, ut ne hi quidem invenirentur, qui aut tribunatum exciperent aut legati ire vellent, P. Cornelius Aemilianus processit et excepturum se militiae genus, quodcumque imperatum esset, professus est. quo exemplo omnes ad studium militandi concitavit. Lucullus cos., cum Claudius Marcellus, <cui> successerat, pacasse omnes Celtiberiae populos videretur, Vaccaeos et Cantabros et alias incognitas athuc in Hispania gentes subegit. ibi P. Cornelius [Africanus] Scipio Aemilianus, L. [Corneli] Pauli filius, Africani nepos, <s>et adoptivus, provocatorem barbarum tribunus militum occidit et in expugnatione Intercatiae urbis maius etiannum periculum adît. nam murum primus transcendit. Servius Sulpicius Galba praetor male adversus Lusitanos pugnavit. cum legati ex Africa cum oratoribus Carthaginiensium et Gulussa, Masinissae filio, redissent dicerentque et exercitum se et classem Carthagine deprehendisse, perrogari sententias placuit. Catone et aliis principibus senatus suadentibus, ut in Africam confestim transportaretur exercitus, quoniam Cornelius Nasica dicebat nondum sibi iustam causam belli videri, placuit, ut bello abstinerent, si Carthaginienses classem exussissent et exercitum dimisissent; si minus, proximi consules de bello Punico referrent. cum locatum a censoribus theatrum exstrueretur, P. Cornelio Nasica auctore tamquam inutile et nociturum publicis moribus ex S. C. destructum est, populusque aliquamdiu stans ludos spectavit. Carthaginienses cum adversus foedus bellum Masinissae intulissent, victi ab eo annos habente XCII et sine pulpamine mandere et siccum gustare pane<m> tantum solito insuper Romanum bellum meruerunt. motus praeterea Syriae et bella inter reges gesta referuntur. inter quos motus Demetrius, Syriae rex, occisus est. |