Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 56 (136— |
EX LIBRO LVI Decimus Iunius Brutus in Hispania ulteriore feliciter adversus Gallaecos pugnavit. dissimili eventu M. Aemilius Lepidus pro cos. adversus Vaccaeos rem gessit, clademque similem Numantinae passus est. ad exsolvendum foederis Numantini religione populum Mancinus, cum huius rei auctor fuisset, deditus Numantinis non est receptus. lustrum a censoribus conditum est. censa sunt civium capita CCCXVII DCCCCXXXIII. Fulvius Flaccus cos. Vardeos in Illyrico subegit. M. Cosconius praetor in Thracia cum Scordiscis prospere pugnavit. cum bellum Numantinum vitio ducum non sine pudore publico duraret, delatus est ultro Scipioni Africano a senatu populoque R. consulatus; quem cum illi capere ob legem, quae vetabat quemquam iterum consulem fieri, non liceret, sicut priori consulatu legibus solutus est. bellum servile in Sicilia ortum cum opprimi a praetoribus non potuisset, C. Fulvio cos. mandatum est. huius belli initium fuit Eunus servus, natione Syrus, qui contracta agrestium servorum manu et solutis ergastulis iusti exercitus numerum implevit. Cleon quoque alter servus ad LXX servorum contraxit, et iunctis copiis adversus exercitum Romanum bellum saepe gesserunt. |