|  |



57

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

57 (134 .). , , . , ; , . , , : , . , ,   , , , . , , , , , . , . . , , . ; , , , , . , , , , , .

EX LIBRO LVII
Scipio Africanus Numantiam obsedit et corruptum licentia luxuriaque exercitum ad severissimam militiae disciplinam revocavit. omnia deliciarum instrumenta recidit, duo milia scortorum a castris eiecit, militem cotidie in opere habuit et XXX dierum frumentum ad septenos vallos ferre cogebat. aegre propter onus incedenti dicebat: cum gladio te vallare scieris, vallum ferre desinito; alî scutum parum habiliter ferenti, amplius eum scutum iusto ferre, neque id se reprehendere, quando melius scuto quam gladio uteretur. quem militem extra ordinem deprehendit, si Romanus esset, vitibus, si extraneus, virgis cecidit. iumenta omnia, ne exonerarent militem, vendidit. saepe adversus eruptiones hostium feliciter pugnavit. Vaccaei obsessi liberis coniugibusque trucidatis ipsi se interemerunt. Scipio amplissima munera missa sibi ab Antiocho, rege Syriae, cum celare alîs imperatoribus regum munera mos esset, pro tribunali [ea] accepturum se esse dixit omniaque ea quaestorem referre in publicas tabulas iussit: ex his se viris fortibus dona <es>se daturum. cum undique Numantiam obsidione clusisset et obsessos fame videret urgeri, hostes, qui pabulatum exierant, vetuit occidi, quia diceret velocius eos absumpturos frumenti, quod haberent, si plures fuissent.

1260010207 1260010208 1260010209 1364143058 1364143059 1364143060

, .