Ïåðåâîä Ì. Ë. Ãàñïàðîâà.
Ðåäàêòîðû ïåðåâîäà (èçä. 2002) Ì. Ë. Ãàñïàðîâ è Ã. Ñ. Êíàáå.
Ñâåðåíî ðåäàêöèåé ñàéòà ñ èçäàíèåì 1994 ã.
Ïàãèíàöèÿ ïî èçäàíèþ: Òèò Ëèâèé. Èñòîðèÿ Ðèìà îò îñíîâàíèÿ ãîðîäà. Òîì III. Ì., «Íàóêà», 1994.
Ëàò. òåêñò: T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910. ÑÊÐÛÒÜ ËÀÒÈÍÑÊÈÉ ÒÅÊÑÒ
Êíèãà 55 (138— |
EX LIBRO LV P. Cornelio Nasica, cui cognomen Serapion fuit ab inridente Curiatio trib. pleb. inpositum, et Dec. Iunio Bruto coss. dilectum habentibus in conspectu tironum res saluberrimi exempli facta est. nam C. Matienius accusatus est aput tribunos pl., quod exercitum ex Hispania deseruisset, damnatusque sub furca diu virgis caesus est et sestertio nummo uenît. tribuni pleb. quia non inpetrarent, ut sibi denos, quos vellent, milites eximere liceret, consules in carcerem duci iusserunt. Iunius Brutus cos. in Hispania îs, qui sub Viriatho militaverant, agros et oppidum dedit, quod vocatum est Valentia. M. Popilius a Numantinis, cum quibus pacem factam inritam fieri senatus censuerat, cum exercitu fusus fugatusque est. C. Hostilio Mancino cos. sacrificante pulli ex cavea evolaverunt; conscendenti deinde navem, ut in Hispaniam proficisceretur, accidit vox: mane, Mancine. quae auspicia tristia fuisse eventu probatum est. victus enim a Numantinis et castris exutus, cum spes nulla servandi exercitus esset, pacem cum his fecit ignominiosam, quam ratam esse <senatus> vetuit. XXXX Romanorum ab IIII Numantinorum victa erant. Decimus Iunius Lusitaniam expugnationibus urbium usque ad Oceanum perdomuit, et cum flumen Oblivionem transire nollent, raptum signifero signum ipse transtulit et sic, ut transgrederentur, persuasit. Alexandri filius, rex Syriae, X annos admodum habens, a Diodoto, qui Tryphon cognominabatur, tutore suo, per fraudem occisus est corruptis medicis, qui illum calculi dolore consumi ad populum mentiti, dum secant, occiderunt. |