|  |



88

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

88 (82 .). , , ; , , ; , . , , ; ; ; , . , , , , . , , , , : , , , , , .

EX LIBRO LXXXVIII
Sylla Carbonem, eius exercitu ad Clusium ad Faventiam Fidentiamque caeso, Italia expulit, cum Samnitibus, qui soli ex Italicis populis nondum arma posuerant, iuxta urbem Romanam ante portam Collinam debellavit, reciperataque re p. pulcherrimam victoriam crudelitate, quanta in nullo hominum fuit, inquinavit. VIII dediticiorum in villa publica trucidavit, tabulam proscriptionis posuit, urbem ac totam Italiam caedibus replevit, inter quas omnes Praenestinos inermes concidi iussit, Marium, senatorî ordinis virum, cruribus bracchiisque fractis, auribus praesectis et oculis effossis necavit. C. Marius Praeneste obsessus a Lucretio Ofella, Syllanarum partium viro, cum per cuniculum captaret evadere saeptum exercitu, mortem conscivit. [id est, in ipso cuniculo, cum sentiret se evadere non posse, cum Telesino, fugae comite, stricto utrimque gladio concurrit; quem cum occidisset, ipse saucius impetravit a servo, ut se occideret.]

1327002004 1327002016 1327002038 1364143089 1364143090 1364143091