|  |



89

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

89 (8179 .). , , , ; , , . , , , , . , , 24 , ;   , , 15 , , , , , . 3500 [6]. , , , . , , , , . , .582 , , . , , , , , , , , . . , , ; , , .

EX LIBRO LXXXVIIII
M. Brutus <a> Cn. Papirio Carbone Cossyra, quam adpulerant, missus nave piscatoria Lilybaeum, ut exploraret, an ibi iam Pompeius esset, et circumventus navibus, quas Pompeius miserat, in se mucrone verso ad transtrum navis obnixus corporis pondere incubuit. Cn. Pompeius in Siciliam cum imperio a senatu missus Cn. Carbonem, qui flens muliebriter mortem tulit, captum occidit. Sylla dictator factus, quod nemo umquam fecerat, cum fascibus XXIIII processit. legibus novis rei pub. statum confirmavit, tribunorum pleb. potestatem minuit et omne ius legum ferendarum ademit, pontificum augurumque collegium ampliavit, ut essent XV, senatum ex equestri ordine supplevit, proscriptorum liberis ius petendorum honorum eripuit et bona eorum vendidit; ex quibus plurima priva rapuit. redactum est sestertium ter milies quingenties. Q. Lucretium Ofellam adversus voluntatem suam consulatum petere ausum iussit occidi in foro, et cum hoc indigne ferret populus R., contione advocata se iussisse dixit. Cn. Pompeius in Africa Cn. Domitium proscriptum et Hiertam, regem Numidiae, bellum molientes victos occidit et quattuor et XX annos natus, adhuc eques R., quod nulli contigerat, ex Africa triumphavit. C. Norbanus, consularis proscriptus, in urbe Rhodo cum conprehenderetur, ipse se occidit. Mutilus, unus ex proscriptis, clam capite adoperto ad posticias aedes Bastiae uxoris cum accessisset, admissus non est, quia illum proscriptum diceret. itaque ipse se transfodit et sanguine suo fores uxoris respersit. Sylla Nolam in Samnio recepit. XLVII legiones <in> agros captos deduxit, et eos his divisit. Volaterras, quod oppidum athuc in armis erat, obsessum in deditionem accepit. Mitylenae quoque in Asia, quae sola urbs post victum Mithridaten arma retinebat, expugnatae dirutaeque sunt.



  • [6] 350 (Redactum est sestertium ter milies quingenties).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364143090 1364143091 1364143092

    , .