|  |



113

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

113 (47 .). ; , , .586 . ; ,   , . , , , , . , , . , , ; , , , . , , , , , .

EX LIBRO CXIII
qui est civilis belli quintus
Confirmatis in Africa Pompeianis partibus imperium earum P. Scipioni delatum est, Catone, cui ex aequo deferebatur imperium, cedente. et cum de diruenda urbe Vtica propter favorem civitatis eius in Caesarem deliberaretur, idque ne fieret, M. Cato tenuisset, Iuba suadente, ut dirueretur, tutela eius et custodia mandata est Catoni. Cn. Pompei<us>, Magni filius, in Hispania contractis viribus, quarum ducatum nec Afranius nec Petreius excipere volebant, bellum adversus Caesarem renovavit. Pharnaces, Mithridatis filius, <r>ex Ponti, sine ulla belli mora victus est. cum seditiones Romae a P. Dolabella tr. pl. legem ferente de novis tabulis excitatae essent et ex ea causa plebs tumultuaretur, inductis a M. Antonio, magistro equitum, in urbem militibus octingenti e plebe caesi sunt. Caesar veteranis cum seditione missionem postulantibus dedit, et cum in Africam traiecisset, adversus copias Iubae regis cum discrimine magno pugnavit.

1364000840 1364002137 1364002336 1364143114 1364143115 1364143116