|  |



112

. . III. ., - , 2002.
. . .
(. 2002) . . . . .
1994 .
: . . III. ., , 1994.
. : T. Livi Periochae omnium librorum, Fragmenta Oxyrhynchi reperta, Iulii Obsequentis Prodigiorum liber. Ed. O. Rossbach. Teubner, 1910.

112 (47 .). . , , , , ; , , , . . ; , . ; , , , , , ; . .

EX LIBRO CXII
qui est civilis belli quartus
Trepidantia victarum partium in diversas orbis terrarum partes et fuga refertur. Cn. Pompeius cum Aegyptum petisset, iussu Ptolemaei regis, pupilli sui, auctore Theodoto praeceptore, cuius magna aput regem auctoritas erat, et Pothino occisus est ab Achilla, cui id facinus erat delegatum, in navicula antequam in terram exiret. Cornelia uxor et Sex. Pompei<us> filius Cypron refugerunt. Caesar post tertium diem insecutus, cum ei Theodotus caput Pompei et anulum obtulisset, infensus est et inlacrimavit. * sine periculo Alexandriam tumultuantem intravit. Caesar dictator creatus Cleopatram in regnum Aegypti reduxit et inferentem bellum Ptolemaeum isdem auctoribus, quibus Pompeium interfecerat, cum magno suo discrimine evicit. Ptolemaeus dum fugit, in Nilo navicula subsedit. praeterea laboriosum M. Catonis in Africa per deserta cum legionibus iter et bellum <a> Cn. Domitio adversus Pharnacen parum prospere gestum continet.

1260010314 1260010315 1260010316 1364143113 1364143114 1364143115