|  |



IV

. . . . , , 1979.
. . .
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. I. Eclogues. Georgics. Aeneid IVI // Loeb Classical Library, 1938 (2- . . 1916).

,
. , , !
,
, ,
Protinus aërii mellis caelestia dona
exsequar. hanc etiam, Maecenas, aspice partem.
admiranda tibi levium spectacula rerum
magnanimosque duces totiusque ordine gentis
5 , , , .
, , 
!
,
(,
mores et studia et populos et proelia dicam.
in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
quo neque sit ventis aditus (nam pabula venti
10 ), , -
, ,
.

, : ,

Δ
ferre domum probibent) neque oves haedique petulci
floribus insultent, aut errans bucula campo
decutiat rorem et surgentis atterat herbas.
absint et picti squalentia terga lacerti
pinguibus a stabulis, meropesque aliaeque volucres
15 .
,
,  .

, .


Δ
et manibus Procne pectus signata cruentis:
omnia nam late vastant ipsasque volantis
ore ferunt dulcem nidis immitibus escam.
at liquidi fontes et stagna virentia musco
adsint et tenuis fugiens per gramina rivus,
20 ́ .

, , , , 
,
.
palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret,
ut, cum prima novi ducent examina reges
vere suo, ludetque favis emissa iuventus,
vicina invitet decedere ripa calori,
obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
25    
, .

,
, , .
in medium, seu stabit iners seu profluet umor,
transversas salices et grandia conice saxa,
pontibus ut crebris possint consistere et alas
pandere ad aestivum solem, si forte morantis
sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
30 ,
,
, .
,
;
haec circum casiae virides et olentia late
serpulla et graviter spirantis copia thymbrae
floreat, inriguumque bibant violaria fontem.
ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis
seu lento fuerint alvaria vimine texta,
35 ,
, .
.

, , ,
angustos habeant aditus: nam frigore mella
cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae
nequiquam in tectis certatim tenuia cera
spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
40
, .
    ,
,
, , .
explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten
et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
sub terra fovere larem, penitusque repertae
pumicibusque cavis exesaeque arboris antro.
45 , ,
.
, ,
; ;
, ;
tu tamen et levi rimosa cubilia limo
ungue fovens circum, et raras superinice frondes.
neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
ure foco cancros, altae neu crede paludi,
aut ubi odor caeni gravis aut ubi concava pulsu
50 .
,
,

;
saxa sonant vocisque offensa resultat imago.
Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit
sub terras caelumque aestiva luce reclusit,
illae continuo saltus silvasque peragrant
purpureosque metunt flores et flumina libant
55 , , -,
;
.
,
summa leves. hinc nescio qua dulcedine laetae
progeniem nidosque fovent, hinc arte recentis
excudunt ceras et mella tenacia fingunt.
hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli
nare per aestatem liquidam suspexeris agmen
60 , ,
! ,
.  
-.
- , ,
obscuramque trahi vento mirabere nubem,
contemplator: aquas dulcis et frondea semper
tecta petunt. huc tu iussos adsperge sapores,
trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen,
tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
65 ,  
  .
, , , 

,
ipsae consident medicatis sedibus, ipsae
intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint  nam saepe duobus
regibus incessit magno discordia motu;
continuoque animos volgi et trepidantia bello
70 .
,
, , .
, ,
.
corda licet longe praesciscere; namque morantis
Martius ille aeris rauci canor increpat et vox
auditur fractos sonitus imitata tubarum;
tum trepidae inter se coeunt pinnisque coruscant
spiculaque exacuunt rostris aptantque lacertos
75 , ,
, .
, ,
;  
; ,
et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
miscentur magnisque vocant clamoribus hostem:
ergo ubi ver nactae sudum camposque patentis,
erumpunt portis: concurritur, aethere in alto
fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem
80 ,  ,
!
, , ,
,
,
praecipitesque cadunt; non densior aëre grando,
nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
ipsi per medias acies insignibus alis
ingentis animos angusto in pectore versant,
usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos
85 .

, .
, ,
, , ,
aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
hi motus animorum atque haec certamina tanta
pulveris exigui iactu compressa quiescunt.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo,
deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
90 : .
́: , ,  
,  ,
; , ,
, , .
dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
alter erit maculis auro squalentibus ardens.
nam duo sunt genera: hic melior, insignis et ore
et rutilis clarus squamis; ille horridus alter
desidia latamque trahens inglorius alvum.
95 , .
, , ,
, , ,
. , ,
, .
ut binae regum facies, ita corpora plebis.
namque aliae turpes horrent, ceu pulvere ab alto
cum venit et sicco terram spuit ore viator
aridus; elucent aliae et fulgore coruscant
ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
100 . , ,
, , , 
.
, ́ ,
, ,
haec potior suboles, hinc caeli tempore certo
dulcia mella premes, nec tantum dulcia, quantum
et liquida et durum Bacchi domitura saporem.
At cum incerta volant caeloque examina ludunt
contemnuntque favos et frigida tecta relinquunt,
105 .
: .
,
- .
,
instabilis animos ludo prohibebis inani.
nec magnus prohibere labor: tu regibus alas
eripe; non illis quisquam cunctantibus altum
ire iter aut castris audebit vellere signa.
invitent croceis halantes floribus horti
110 ,
.
,
;
;
et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.
ipse thymum tinosque ferens de montibus altis
tecta serat late circum, cui talia curae;
ipse labore manum duro terat, ipse feracis
115 .
, , ,
, ,
, , ,
,
figat humo plantas et amicos inriget imbris.
Atque equidem, extremo ni iam sub fine laborum
vela traham et terris festinem advertere proram,
forsitan et, pinguis hortos quae cura colendi
ornaret, canerem, biferique rosaria Paesti,
120 ,
; ,
, ,
, , , ,
, , .
quoque modo potis gauderent intiba rivis
et virides apio ripae, tortusque per herbam
cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
narcissum aut flexi tacuissem vimen acanthi
pallentisque hederas et amantis litora myrtos.
125 : ,
, ,
,
,
, , .
namque sub Oebaliae memini me turribus arcis,
qua niger umectat flaventia culta Galaesus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
iugera ruris erant, nec fertilis illa iuvencis
nec pecori opportuna seges nec commoda Baccho:
130 ,
, , 
, , !
, , , .
, .
hic rarum tamen in dumis olus albaque circum
lilia verbenasque premens vescumque papaver
regum aequabat opes animis, seraque revertens
nocte domum dapibus mensas onerabat inemptis.
primus vere rosam atque autumno carpere poma,
135
,

, , .
et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa
rumperet et glacie cursus frenaret aquarum,
ille comam mollis iam tondebat hyacinthi
aestatem increpitans seram Zephyrosque morantis.
ergo apibus fetis idem atque examine multo
140 ;
; , .

, .
,
primus abundare et spumantia cogere pressis
mella favis; illi tiliae atque uberrima tinus,
quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
induerat, totidem autumno matura tenebat.
ille etiam seras in versum distulit ulmos
145 , , ;
, .
, , , ,
.
, ! ,
eduramque pirum et spinos iam pruna ferentis
iamque ministrantem platanum potantibus umbras.
verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis
praetereo atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse
150 ,
, ,
.
, -
; .
addidit expediam, pro qua mercede canoros
Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae
Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
solae communis natos, consortia tecta
urbis habent, magnisque agitant sub legibus aevum,
155 .
,
, , .
, ,
,
et patriam solae et certos novere penatis,
venturaeque hiemis memores aestate laborem
experiuntur et in medium quaesita reponunt.
namque aliae victu invigilant et foedere pacto
exercentur agris; pars intra saepta domorum
160 ,
,
; ,
;
́ .
narcissi lacrimam et lentum de cortice gluten
prima favis ponunt fundamina, deinde tenacis
suspendunt ceras; aliae spem gentis adultos
educunt fetus; aliae purissima mella
stipant et liquido distendunt nectare cellas;
165 , :
;
; , ,
,  .
, .
sunt quibus ad portas cecidit custodia sorti,
inque vicem speculantur aquas et nubila caeli,
aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.
fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
170 :
,
;
, .
,
ac veluti lentis Cyclopes fulmina massis
cum properant, alii taurinis follibus auras
accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
aera lacu; gemit impositis incudibus Aetna;
illi inter sese magna vi bracchia tollunt
175 ́ .
,  , 
,
-: , , ,
, .
in numerum, versantque tenaci forcipe ferrum:
non aliter, si parva licet componere magnis,
Cecropias innatus apes amor urget habendi
munere quamque suo. grandaevis oppida curae
et munire favos et daedala fingere tecta.
180 , , ,
; ,
, ,
, .
, .
at fessae multa referunt se nocte minores,
crura thymo plenae; pascuntur et arbuta passim
et glaucas salices casiamque crocumque rubentem
et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
omnibus una quies operum, labor omnibus unus:
185 , ; ,
, ,
, .
, .
, ,
mane ruunt portis; nusquam mora; rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;
fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
post ubi iam thalamis se composuere, siletur
190 , .
,
; , ,
, , , ́ ,
;
in noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt
longius, aut credunt caelo adventantibus Euris,
sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur
excursusque brevis temptant, et saepe lapillos,
195 ( )
, , .
, ́ !
:
, .
ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram,
tollunt, his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
quod neque concubitu indulgent, nec corpora segnes
in Venerem solvunt aut fetus nixibus edunt;
200
, -,
.
, ,
,  .
verum ipsae e foliis natos et suavibus herbis
ore legunt, ipsae regem parvosque Quirites
sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.
saepe etiam duris errando in cotibus alas
attrivere, ultroque animam sub fasce dedere:
205 , !
,
( ),
,
, .
tantus amor florum et generandi gloria mellis.
ergo ipsas quamvis angusti terminus aevi
excipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),
at genus immortale manet, multosque per annos
stat fortuna domus, et avi numerantur avorum.
210 ,
, , .
, ,
, ,
.
praeterea regem non sic Aegyptus et ingens
Lydia nec populi Parthorum aut Medus Hydaspes
observant. rege incolumi mens omnibus una est;
amisso rupere fidem, constructaque mella
diripuere ipsae et cratis solvere favorum.
215   ;
; ,
,
.
, ,
ille operum custos, illum admirantur et omnes
circumstant fremitu denso stipantque frequentes,
et saepe attollunt umeris et corpora bello
obiectant pulchramque petunt per volnera mortem.
His quidam signis atque haec exempla secuti
220 :
, ,
́ , , ,  -
, , , ,
, ,
esse apibus partem divinae mentis et haustus
aetherios dixere; deum namque ire per omnia,
terrasque tractusque maris caelumque profundum;
hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
quemque sibi tenuis nascentem arcessere vitas;
225 , , .
, ,  
.
, ,
,
scilicet huc reddi deinde ac resoluta referri
omnia, nec morti esse locum, sed viva volare
sideris in numerum atque alto succedere caelo.
Si quando sedem augustam servataque mella
thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum
230
236
237
238
231
, , ,
; ; ,
, ,
, , , .
: ,

236


231
ora fove, fumosque manu praetende sequacis.
illis ira modum supra est, laesaeque venenum
morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt
adfixae venis, animasque in volnere ponunt.
bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis,
232


235
239

, ,
, , ,
, , , .
, ,
232



239
Taygete simul os terris ostendit honestum
Plias et Oceani spretos pede reppulit amnis,
aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi
tristior hibernas caelo descendit in undas.
sin duram metues hiemem parcesque futuro
240 ́ ,

,  ,
: , ,
́ ;
contusosque animos et res miserabere fractas,
at suffire thymo cerasque recidere inanis
quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit
stellio et lucifugis congesta cubilia blattis
immunisque sedens aliena ad pabula fucus;
245 , ;
́,  ,  , ,
.
, ́
,
aut asper crabro imparibus se immiscuit armis,
aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae
laxos in foribus suspendit aranea cassis.
quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes
incumbent generis lapsi sarcire ruinas
250 .
(
) ,
:
;
complebuntque foros et floribus horrea texent.
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros
vita tulit, tristi languebunt corpora morbo 
quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
continuo est aegris alius color; horrida voltum
255 ;
, .
, ,
,
, , .
deformat macies; tum corpora luce carentum
exportant tectis et tristia funera ducunt;
aut illae pedibus conexae ad limina pendent,
aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes
ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
260 , , 
,
, ,
, , .
: ,
tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant,
frigidus ut quondam silvis immurmurat Auster,
ut mare sollicitum stridit refluentibus undis,
aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
hic iam galbaneos suadebo incendere odores
265  
, .
,
, , ,
,
mellaque harundineis inferre canalibus, ultro
hortantem et fessas ad pabula nota vocantem.
proderit et tunsum gallae admiscere saporem
arentisque rosas, aut igni pinguia multo
defruta vel psithia passos de vite racemos,
270 .
 
; :
.
  , ,
Cecropiumque thymum et grave olentia centaurea.
est etiam flos in pratis, cui nomen amello
fecere agricolae, facilis quaerentibus herba;
namque uno ingentem tollit de caespite silvam,
aureus ipse, sed in foliis, quae plurima circum
275 .
.
. , ,
.
funduntur, violae sublucet purpura nigrae;
saepe deum nexis ornatae torquibus arae;
asper in ore sapor; tonsis in vallibus illum
pastores et curva legunt prope flumina Mellae.
huius odorato radices incoque Baccho
280 .
- ,
,
-
,  ,
pabulaque in foribus plenis appone canistris.
Sed si quem proles subito defecerit omnis,
nec genus unde novae stirpis revocetur habebit,
tempus et Arcadii memoranda inventa magistri
pandere, quoque modo caesis iam saepe iuvencis
285 . ,
, , .
, , ,
, ,
, ,
insincerus apes tulerit cruor. altius omnem
expediam prima repetens ab origine famam.
nam qua Pellaei gens fortunata Canopi
accolit effuso stagnantem flumine Nilum
et circum pictis vehitur sua rura phaselis,
290 ,
, , ,
,
,
, .
quaque pharetratae vicinia Persidis urget
et diversa ruens septem discurrit in ora
et viridem Aegyptum nigra fecundat harena,
usque coloratis amnis devexus ab Indis,
omnis in hac certam regio iacit arte salutem.
295 ,
;
, ,
, .
,
Exiguus primum atque ipsos contractus in usus
eligitur locus: hunc angustique imbrice tecti
parietibusque premunt artis, et quattuor addunt,
quattuor a ventis obliqua luce fenestras.
tum vitulus bima curvans iam cornua fronte
300 . ,
, . .
, .
, ;
, , .
quaeritur: huic geminae nares et spiritus oris
multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto
tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
subiciunt fragmenta, thymum casiasque recentis.
305 , ́ ,
, , ,
.

, ,  ! 
hoc geritur Zephyris primum impellentibus undas,
ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
garrula quam tignis nidum suspendat hirundo.
interea teneris tepefactus in ossibus umor
aestuat, et visenda modis animalia miris,
310 , ,
, ,
, , , ,
́
, ́ .
trunca pedum primo, mox et stridentia pinnis,
miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt,
donec ut aestivis effusus nubibus imber
erupere, aut ut nervo pulsante sagittae,
prima leves ineunt si quando proelia Parthi.
315 , ?
?
, ,
    .
, , ,
Quis deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
unde nova ingressus hominum experientia cepit?
pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe,
amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
tristis ad extremi sacrum caput astitit amnis,
320 , : , !
,  ,
, ,
(, , ),
?
multa querens, atque hac adfatus voce parentem:
mater, Cyrene mater, quae gurgitis huius
ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum
(si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo)
invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri
325 ? ?
,
, ,
,  , .
! ,
pulsus amor? quid me caelum sperare iubebas?
en etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
omnia temptanti extuderat, te matre relinquo.
quin age et ipsa manu felicis erue silvas,
330 , ,
, ,
!

fer stabulis inimicum ignem atque interfice messis,
ure sata et validam in vitis molire bipennem,
tanta meae si te ceperunt taedia laudis.
At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
sensit. eam circum Milesia vellera Nymphae
335 - .
, ́, ,
;
, ́, , ́;
́
carpebant, hyali saturo fucata colore,
Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque,
caesariem effusae nitidam per candida colla,
[Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque,]
Cydippeque et flava Lycorias, altera virgo,
340 , ;
́, ,
;
́, ,
, .
altera tum primos Lucinae experta labores,
Clioque et Beroe soror, Oceanitides ambae,
ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae,
atque Ephyre atque Opis et Asia Deiopea
et tandem positis velox Arethusa sagittis.
345 ,
, ;
, .
,
,
inter quas curam Clymene narrabat inanem
Volcani Martisque dolos et dulcia furta,
aque Chao densos divum numerabat amores.
carmine quo captae dum fusis mollia pensa
devolvunt, iterum maternas impulit auris
350
;
, ,
: ! :
, -, ,
luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
obstipuere; sed ante alias Arethusa sorores
prospiciens summa flavum caput extulit unda,
et procul: o gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror, ipse tibi, tua maxima cura,
355 , ,
!
, , :
, ! 
tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
huic percussa nova mentem formidine mater
duc, age, duc ad nos; fas illi limina divum
tangere ait: simul alta iubet discedere late
360 , .
,
.
, ,
縭 ,
flumina, qua iuvenis gressus inferret. at illum
curvata in montis faciem circumstetit unda,
accepitque sinu vasto misitque sub amnem.
iamque domum mirans genetricis et umida regna
speluncisque lacus clausos lucosque sonantis
365   :

; ́, ́,
, ,
; ,
ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum
omnia sub magna labentia flumina terra
spectabat diversa locis, Phasimque Lycumque
et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus
unde pater Tiberinus et unde Aniena fluenta
370 ,
,
  , ,
, .
,
saxosusque sonans Hypanis Mysusque Caicus,
et gemina auratus taurino cornua voltu
Eridanus, quo non alius per pinguia culta
in mare purpureum violentior effluit amnis.
postquam est in thalami pendentia pumice tecta
375 , ,

, ,

, .
perventum et nati fletus cognovit inanis
Cyrene, manibus liquidos dant ordine fontis
germanae, tonsisque ferunt mantelia villis;
pars epulis onerant mensas et plena reponunt
pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae.
380 :
!
  , -,
,
́,
et mater cape Maeonii carchesia Bacchi:
Oceano libemus ait: simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores,
centum quae silvas, centum quae flumina servant.
ter liquido ardentem perfundit nectare Vestam,
385 , , .
, :
,
  ; , ,
, .
ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit.
omine quo firmans animum sic incipit ipsa:
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates,
caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
et iuncto bipedum curru metitur equorum.
390 ,
. , , ,
:  
, .
,
hic nunc Emathiae portus patriamque revisit
Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse
grandaevus Nereus; novit namque omnia vates,
quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur;
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius
395 .
, , ,
.
;
armenta et turpis pascit sub gurgite phocas.
hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
expediat morbi causam eventusque secundet.
nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum
orando flectes; vim duram et vincula capto
400 ,  .
, ,
, ́ ,
, ,
, ,  .
tende; doli circum haec demum frangentur inanes.
ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus,
cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est,
in secreta senis ducam, quo fessus ab undis
se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
405 ,
, ,
, ,
,
, ;
verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis,
tum variae eludent species atque ora ferarum.
fiet enim subito sus horridus atraque tigris
squamosusque draco et fulva cervice leaena,
aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis
410 , .
,
, ,
,
,  , .
excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit.
sed quanto ille magis formas se vertet in omnis
tam tu, nate, magis contende tenacia vincla,
donec talis erit mutato corpore, qualem
videris, incepto tegeret cum lumina somno.
415 ,
 
.
́ .
,
Haec ait et liquidum ambrosiae diffundit odorem,
quo totum nati corpus perduxit; at illi
dulcis compositis spiravit crinibus aura
atque habilis membris venit vigor. est specus ingens
exesi latere in montis, quo plurima vento
420 , .
.
, .
,
, .
cogitur inque sinus scindit sese unda reductos,
deprensis olim statio tutissima nautis;
intus se vasti Proteus tegit obice saxi.
hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha
collocat, ipsa procul nebulis obscura resistit.
425 , ,
, .
; , ,
, , .
-
iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos
ardebat caelo, et medium sol igneus orbem
hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis
faucibus ad limum radii tepefacta coquebant,
cum Proteus consueta petens e fluctibus antra
430 ,
, ́ .
, , .
,  ,
,
ibat: eum vasti circum gens umida ponti
exsultans rorem late dispergit amarum.
sternunt se somno diversae in litore phocae;
ipse velut stabuli custos in montibus olim,
Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit
435 , ,
,  .
,
,
 
auditisque lupos acuunt balatibus agni,
considit scopulo medius, numerumque recenset.
cuius Aristaeo quoniam est oblata facultas,
vix defessa senem passus componere membra
cum clamore ruit magno, manicisque iacentem
440 . , , , ,
:
, .
, ,  ,
:
occupat. ille suae contra non immemor artis
omnia transformat sese in miracula rerum,
ignemque horribilemque feram fluviumque liquentem.
verum ubi nulla fugam reperit fallacia, victus
in sese redit atque hominis tandem ore locutus
445 , ,
,  ,  ? :
, , ! .
.
.
nam quis te, iuvenum confidentissime, nostras
iussit adire domos? quidve hinc petis? inquit. at ille
scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere quicquam;
sed tu desine velle. deum praecepta secuti
venimus hinc lassis quaesitum oracula rebus.
450 . , ,
, ,
, :
, , .
:
tantum effatus. ad haec vates vi denique multa
ardentis oculos intorsit lumine glauco,
et graviter frendens sic fatis ora resolvit.
Non te nullius exercent numinis irae:
magna luis commissa; tibi has miserabilis Orpheus
455 ,  , 
, ,
, , ,
, ,
, , .
haudquaquam ad meritum poenas, ni fata resistant,
suscitat et rapta graviter pro coniuge saevit.
illa quidem, dum te fugeret per flumina praeceps,
immanem ante pedes hydrum moritura puella
servantem ripas alta non vidit in herba.
460
, ,
,
, , .
,
at chorus aequalis Dryadum clamore supremos
implerunt montis; flerunt Rhodopeiae arces
altaque Pangaea et Rhesi Mavortia tellus
atque Getae atque Hebrus et Actias Orithyia.
ipse cava solans aegrum testudine amorem
465 , -, , ,
;
, ,
, ,
, , 
te, dulcis coniunx, te solo in litore secum,
te veniente die, te decedente canebat.
Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
et caligantem nigra formidine lucum
ingressus, manisque adiit regemque tremendum
470 , .
,
,
, ,
.
nesciaque humanis precibus mansuescere corda.
at cantu commotae Erebi de sedibus imis
umbrae ibant tenues simulacraque luce carentum,
quam multa in foliis avium se milia condunt,
Vesper ubi aut hibernus agit de montibus imber,
475 ,
, ,
, ,
, ,
, ,
matres atque viri defunctaque corpora vita
magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
impositique rogis iuvenes ante ora parentum;
quos circum limus niger et deformis harundo
Cocyti tardaque palus inamabilis unda
480 , .
,  , ,
́, .
, , ,
, .
alligat et noviens Styx interfusa coercet.
quin ipsae stupuere domus atque intima Leti
Tartara caeruleosque implexae crinibus anguis
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,
atque Ixionii vento rota constitit orbis.
485 , , ,
,
( ).

  ! 
iamque pedem referens casus evaserat omnis,
redditaque Eurydice superas veniebat ad auras,
pone sequens (namque hanc dederat Proserpina legem),
cum subita incautum dementia cepit amantem,
ignoscenda quidem, scirent si ignoscere Manes:
490
, ,  !  ,
,  , !
́ .
: , , ?  , 
restitit, Eurydicenque suam iam luce sub ipsa
immemor heu! victusque animi respexit. ibi omnis
effusus labor atque immitis rupta tyranni
foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis.
illa quis et me inquit miseram et te perdidit, Orpheu,
495 ?
, .
! , ,
, ,     .
  , ,
quis tantus furor? en iterum crudelia retro
fata vocant conditque natantia lumina somnus.
iamque vale: feror ingenti circumdata nocte
invalidasque tibi tendens, heu! non tua, palmas.
dixit et ex oculis subito, ceu fumus in auras
500 , , ,  ,
, ,
,
, .
? , ?
commixtus tenuis, fugit diversa, neque illum
prensantem nequiquam umbras et multa volentem
dicere praeterea vidit; nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.
quid faceret? quo se rapta bis coniuge ferret?
505 , ?
.
, ,
,
, , 
quo fletu manis, quae numina voce moveret?
illa quidem Stygia nabat iam frigida cumba.
septem illum totos perhibent ex ordine mensis
rupe sub aëria deserti ad Strymonis undam
flevisse, et gelidis haec evolvisse sub antris,
510 .
, , ,
, ,
, ;
,
mulcentem tigris et agentem carmine quercus;
qualis populea maerens philomela sub umbra
amissos queritur fetus, quos durus arator
observans nido implumis detraxit; at illa
flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen
515 , .
, .
, ́,
, ,  
, !
integrat, et maestis late loca questibus implet.
nulla Venus, non ulli animum flexere hymenaei.
solus Hyperboreas glacies Tanaimque nivalem
arvaque Rhipaeis numquam viduata pruinis
lustrabat, raptam Eurydicen atque inrita Ditis
520 ,

.
, ,
, , .
dona querens; spretae Ciconum quo munere matres
inter sacra deum nocturnique orgia Bacchi
discerptum latos iuvenem sparsere per agros.
tum quoque marmorea caput a cervice revulsum
gurgite cum medio portans Oeagrius Hebrus
525 ,
  !  , ,
: !  .
,
, .
volveret, Eurydicen vox ipsa et frigida lingua,
a miseram Eurydicen! anima fugiente vocabat,
Eurydicen toto referebant flumine ripae.
haec Proteus, et se iactu dedit aequor in altum,
quaque dedit, spumantem undam sub vertice torsit.
530 , :
, !
, : ,
, ,
. ,
At non Cyrene; namque ultro adfata timentem:
nate, licet tristis animo deponere curas.
haec omnis morbi causa, hinc miserabile Nymphae,
cum quibus illa choros lucis agitabat in altis,
exitium misere apibus. tu munera supplex
535 ,   .
, .
, ;
, ,
, ,
tende petens pacem, et facilis venerare Napaeas;
namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
sed modus orandi qui sit prius ordine dicam.
quattuor eximios praestanti corpore tauros,
qui tibi nunc viridis depascunt summa Lycaei,
540 , , .
, ,
.
.
, ,
delige et intacta totidem cervice iuvencas.
quattuor his aras alta ad delubra dearum
constitue, et sacrum iugulis demitte cruorem
corporaque ipsa boum frondoso desere luco.
545 .
;
  .
, .
, , , ;
post ubi nona suos Aurora ostenderit ortus,
inferias Orphei Lethaea papavera mittes,
et nigram mactabis ovem, lucumque revises:
placatam Eurydicen vitula venerabere caesa.
Haud mora: continuo matris praecepta facessit;
550
, .
, ,
.
( !)

Δ
ad delubra venit, monstratas excitat aras,
quattuor eximios praestanti corpore tauros
ducit et intacta totidem cervice iuvencas.
post ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
inferias Orphei mittit, lucumque revisit.
hic vero subitum ac dictu mirabile monstrum
555 : , ,
, ,
,
, , .
,
aspiciunt, liquefacta boum per viscera toto
stridere apes utero et ruptis effervere costis,
immensasque trahi nubes, iamque arbore summa
confluere et lentis uvam demittere ramis.

Haec super arvorum cultu pecorumque canebam
560 ,
, ,
, , .
   
; , ;
et super arboribus, Caesar dum magnus ad altum
fulminat Euphraten bello victorque volentis
per populos dat iura viamque adfectat Olympo.
illo Vergilium me tempore dulcis alebat
Parthenope, studiis florentem ignobilis oti,
565 , ,
́ .
carmina qui lusi pastorum audaxque iuventa,
Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi.


  • 1.   , .
  • 30.   .
  • 41.   , .
  • 47.   .
  • 4748.   ; .
  • 64.   ,   .
  • 111.   , . , .
  • 119.   , .
  • 125.   , .   , , , .
  • 126.   , . , , .
  • 127.   , . , .
  • 151.   , . , , , ; .
  • 167169.   , I, 434436.
  • 176.   , , .
  • 179.   ,  , .
  • 201.   , , ; , .
  • 209.   , , .
  • 211.   .
  • 219227.   , , .
  • 232.   . , , ,   . , , .
  • 246247.   , , .
  • 278.   .
  • 283. -  ( . ).
  • 287.   ; , , . - .
  • 293.   .
  • 317.   , , .
  • 323.   , , , , .
  • 346.   , .
  • 347.   .
  • 367371.   .   .   .   .   .   .   - ; (). .  , , .
  • 377. .  , .
  • 387.   .
  • 388.   , .
  • 391.   (), .
  • 392.   . . , VI, 35.
  • 394414. ( )  . , .
  • 454455.   . , , , .
  • 462.   , .   , .
  • 463.   () , .   .   . . , X, 65.
  • 467.   , . ()  , .
  • 471.   , .
  • 483.   , .
  • 502.   , , .
  • 520522.   . , , ,   , . , , , .
  • 524. .    . . , .
  • : . . . . ., - , 1971 .

  • 11.  /   (. . ).
  • 17. , / .  (. . ).
  • 551.  /   (. . ).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1375300001 1375300002 1375300003

    , .