|  |



III

. . . . , , 1979.
. . . . . .
. . .

: P. Vergilii Maronis, Opera edidit Albertus Forbiger. Partes IIII, Lipsiae, 18731875. : P. Vergilius Maro, Opera omnia, vol. IIII, recensuit O. Ribbeck, Lipsiae, 18591868; Oeuvres de Virgile, texte établi et commenté par Benoist, Paris, 1918; Vergils Gedichte erklärt von Th. Ladewig, Berlin, zwölfte Auflage, 19021907.

. .: Virgil. T. I. Eclogues. Georgics. Aeneid IVI // Loeb Classical Library, 1938 (2- . . 1916).

,
,
, , ,
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
immeritam visum superis, ceciditque superbum
Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
diversa exsilia et desertas quaerere terras
5
, , ,
, ,
. ,
, .
auguriis agimur divum, classemque sub ipsa
Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur,
contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas,
et pater Anchises dare fatis vela iubebat:
10 , , , ,
, ,
, .
,
, .
litora cum patriae lacrimans portusque relinquo
et campos, ubi Troia fuit. feror exsul in altum
cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis.
Terra procul vastis colitur Mavortia campis
(Thraces arant), acri quondam regnata Lycurgo,
15
, . ,
   
, .
, ,
hospitium antiquum Troiae sociique Penates,
dum Fortuna fuit. feror huc et litore curvo
moenia prima loco, fatis ingressus iniquis,
Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam
20 ,
, .
.
, .
, , ,
auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem
caelicolum regi mactabam in litore taurum.
forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
accessi, viridemque ab humo convellere silvam
25
  :

,
. ,
conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,
horrendum et dictu video mirabile monstrum.
nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
et terram tabo maculant. mihi frigidus horror
30 , , , .
,
, ,
- .
, ,
membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
rursus et alterius lentum convellere vimen
insequor et causas penitus temptare latentis;
ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
multa movens animo Nymphas venerabar agrestis
35 -, ,
.
,
(
?), 
Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,
rite secundarent visus omenque levarent.
tertia sed postquam maiore hastilia nisu
adgredior genibusque adversae obluctor harenae
(eloquar, an sileam?), gemitus lacrimabilis imo
40 , :
, ? ,
. :
, !
! , !
auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris:
quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,
parce pias scelerare manus. non me tibi Troia
externum tulit, aut cruor hic de stipite manat.
heu! fuge crudelis terras, fuge litus avarum.
45   :
, , , .
: ,
, .
nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit
telorum seges et iaculis increvit acutis.
tum vero ancipiti mentem formidine pressus
obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
50 :
,
, .
, ,
, , ,
infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi, cum iam diffideret armis
Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
res Agamemnonias victriciaque arma secutus
55 ,
. ,
, !

.
fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat et auro
vi potitur. quid non mortalia pectora cogis,
auri sacra fames! postquam pavor ossa reliquit,
delectos populi ad proceres primumque parentem
monstra deum refero et, quae sit sententia, posco.
60 : ,
, .
,
; ,
;
omnibus idem animus, scelerata excedere terra,
linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.
ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae,
caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
65 , ,

,
, .
,
et circum Iliades crinem de more solutae;
inferimus tepido spumantia cymbia lacte
sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro
condimus et magna supremum voce ciemus.
inde ubi prima fides pelago, placataque venti
70 , ,
, .
, ; .
, ,
.
dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,
deducunt socii navis et litora complent.
provehimur portu, terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
75 ,
, ,
́ .
; .
.
quam pius Arquitenens oras et litora circum
errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
immotamque coli dedit et contemnere ventos.
huc feror; haec fessos tuto placidissima portu
accipit. egressi veneramur Apollinis urbem.
80 ,
,
,   ,
.
, .
rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,
vittis et sacra redimitus tempora lauro
occurrit, veterem Anchisen adgnoscit amicum;
iungimus hospitio dextras et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
85 , , ,
,
, .
, ? ? ?
, , , .
da propriam, Thymbraee, domum, da moenia fessis
et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedes?
da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.
90 , :
  , , ,
, ;
, :
, ,
Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
liminaque laurusque dei, totusque moveri
mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
summissi petimus terram, et vox fertur ad auris:
Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
95 , ,
. !
,
, , .
.
prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.
hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,
et nati natorum et qui nascentur ab illis.
haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
100 ; , , ,
, .
, ,
: , , :
    ,
laetitia et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt,
quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti.
tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,
audite, o proceres, ait, et spes discite vestras.
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,
105 , .
,  .
, , , 
,
.
mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.
centum urbes habitant magnas, uberrima regna;
maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras
optavitque locum regno. nondum Ilium et arces
110 ; .
  ,
, ,
, ,  .
! , ,
Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.
hinc Mater cultrix Cybelae Corybantiaque aera
Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,
et iuncti currum dominae subiere leones.
ergo agite et, divum ducunt qua iussa, sequamur;
115 .
: ,
.
, :
    , ,
placemus ventos et Gnosia regna petamus.
nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit,
tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
sic fatus meritos aris mactavit honores,
taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
120   ,   .
,
:
́ , .
,
nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
hoste vacare domos sedesque adstare relictas.
linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus,
125 , ,
  ,
, ,
, .
, .
bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam,
Olearon niveamque Paron sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
nauticus exoritur vario certamine clamor;
hortantur socii, Cretam proavosque petamus.
130 , , 
.
,
, , ,
.
prosequitur surgens a puppi ventus euntis
et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
ergo avidus muros optatae molior urbis
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
hortor amare focos arcemque attollere tectis.
135 ,
,
;
:
, .
iamque fere sicco subductae litore puppes;
conubiis arvisque novis operata iuventus;
iura domosque dabam: subito cum tabida membris,
corrupto caeli tractu, miserandaque venit
arboribusque satisque lues et letifer annus.
140
, ,
, .
,
, :
linquebant dulcis animas aut aegra trahebant
corpora; tum sterilis exurere Sirius agros;
arebant herbae et victum seges aegra negabat.
rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
hortatur pater ire mari veniamque precari,
145
? ?
, ;
  ,
, , ,
quam fessis finem rebus ferat, unde laborum
temptare auxilium iubeat, quo vertere cursus.
Nox erat et terris animalia somnus habebat;
effigies sacrae divum Phrygiique Penates,
quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
150 , :
,
, .
, :
, ,
extuleram, visi ante oculos adstare iacentis
in somnis, multo manifesti lumine, qua se
plena per insertas fundebat luna fenestras;
tum sic adfari et curas his demere dictis:
quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
155 , .
,
,
,
.
hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit.
nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
idem venturos tollemus in astra nepotes
imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis
160 . !
.
; , :
, ,
, , ,
magna para longumque fugae ne linque laborem.
mutandae sedes. non haec tibi litora suasit
Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
165 ;
.
: ,
, .
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus
Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
surge age et haec laetus longaevo dicta parenti
170 - :
. !
:
,
.
haud dubitanda refer, Corythum terrasque requirat
Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.
talibus attonitus visis et voce deorum
(nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus
velatasque comas praesentiaque ora videbar;
175 .
, , ,

.
.
tum gelidus toto manabat corpore sudor)
corripio e stratis corpus tendoque supinas
ad caelum cum voce manus et munera libo
intemerata focis. perfecto laetus honore
Anchisen facio certum remque ordine pando.
180 ,
, , , .
: , ,
;
, ,
adgnovit prolem ambiguam geminosque parentis,
seque novo veterum deceptum errore locorum.
tum memorat: nate, Iliacis exercite fatis,
sola mihi talis casus Cassandra canebat.
nunc repeto haec generi portendere debita nostro,
185 .
,
? ?
  .
, , , .
et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.
sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?
cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.
sic ait et cuncti dicto paremus ovantes.
190 , ,
, , .
,
  , 
 
hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis
vela damus vastumque cava trabe currimus aequor.
Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae
apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber,
195 , ,
, ,
, .
,
, ́ .
noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
continuo venti volvunt mare magnaque surgunt
aequora; dispersi iactamur gurgite vasto.
involvere diem nimbi et nox umida caelum
abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes,
200 , .
, ,
, .
, ,
.
excutimur cursu et caecis erramus in undis.
ipse diem noctemque negat discernere caelo
nec meminisse viae media Palinurus in unda.
tris adeo incertos caeca caligine soles
erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
205 : ,
.
, ,
, .
, .
quarto terra die primum se attollere tandem
visa, aperire procul montis ac volvere fumum.
vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
servatum ex undis Strophadum me litora primum
210 , ,
.
,
.
, ,
excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae
insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
clausa domus mensasque metu liquere priores.
tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
215 , , .
, ;
,
.
, ,  :
pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.
virginei volucrum voltus, foedissima ventris
proluvies, uncaeque manus, et pallida semper
ora fame.
huc ubi delati portus intravimus, ecce
220 ,
, .
, ,
, .
, , 
laeta boum passim campis armenta videmus
caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
inruimus ferro et divos ipsumque vocamus
in partem praedamque Iovem: tum litore curvo
exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
225 ,
, .
, ,
, .
,
at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt
Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
rursum in secessu longo, sub rupe cavata
230
231
[, ,]


, ,
.
arboribus clausa circum atque horrentibus umbris,
instruimus mensas arisque reponimus ignem;
rursum ex diverso caeli caecisque latebris
turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
polluit ore dapes. sociis tunc, arma capessant,
235 .

.
, ,
,
edico, et dira bellum cum gente gerendum.
haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam
disponunt ensis et scuta latentia condunt.
ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
litora, dat signum specula Misenus ab alta
240 , ,
.
,
: ,
.
aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant,
obscenas pelagi ferro foedare volucris.
sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo
accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
245 ,
, :

, ,
, , ?
una in praecelsa consedit rupe Celaeno,
infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem:
bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
Laomedontiadae, bellumne inferre paratis
et patrio Harpyias insontis pellere regno?
250 !
, ,
, - , .
́ :
, ,
accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.
Italiam cursu petitis, ventisque vocatis
ibitis Italiam portusque intrare licebit;
255 ,
, ,
, .
.
,
sed non ante datam cingetis moenibus urbem,
quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
ambesas subigat malis absumere mensas.
dixit et in silvam pinnis ablata refugit.
at sociis subita gelidus formidine sanguis
260 , ,
, ,
, .
,
, .
deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis,
sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.
et pater Anchises passis de litore palmis
numina magna vocat meritosque indicit honores:
265 ! !
: !
, .
; ,
, .
di, prohibete minas, di, talem avertite casum
et placidi servate pios! tum litore funem
deripere excussosque iubet laxare rudentis.
tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis,
qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
270 ,
́, .
, ,
, .
,
iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos
Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
et terram altricem saevi exsecramur Ulixi;
mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
275 , ,
, , , ,
, .
, ,
, ,
et formidatus nautis aperitur Apollo.
hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
ancora de prora iacitur, stant litore puppes.
Ergo insperata tandem tellure potiti
lustramurque Iovi votisque incendimus aras
280 .
, ,
. :
, .
,
Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.
exercent patrias oleo labente palaestras
nudati socii; iuvat evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.
interea magnum sol circumvolvitur annum
285 .
, ,
, :
- , .
.
et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas:
aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
postibus adversis figo et rem carmine signo:
AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBUS ARMA.
linquere tum portus iubeo et considere transtris;
290 , ,
,

  .
:
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
protinus aërias Phaeacum abscondimus arces,
litoraque Epiri legimus portuque subimus
Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.
Hic incredibilis rerum fama occupat auris,
295 ,
, ,
.

.
Priamiden Helenum Graias regnare per urbes,
coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
obstipui, miroque incensum pectus amore
compellare virum et casus cognoscere tantos.
300 , .
:
, ,
, ,
,
progredior portu, classis et litora linquens,
sollemnis cum forte dapes et tristia dona
ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
libabat cineri Andromache, Manisque vocabat
Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
305 , ;

, ,
, .
:
et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.
ut me conspexit venientem et Troia circum
arma amens vidit, magnis exterrita monstris
deriguit visu in medio, calor ossa reliquit,
labitur et longo vix tandem tempore fatur:
310 ? ,
? ? ,
?  ,
; , ,
: .
verane te facies, verus mihi nuntius adfers,
nate dea? vivisne? aut si lux alma recessit,
Hector ubi est? dixit lacrimasque effudit et omnem
implevit clamore locum. vix pauca furenti
subicio et raris turbatus vocibus hisco:
315 , .
, , .
, ?
?
, ?
vivo equidem vitamque extrema per omnia duco;
ne dubita, nam vera vides.
heu! quis te casus deiectam coniuge tanto
excipit? aut quae digna satis fortuna revisit,
Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia servas?
320 , :
,
,
.
!
deiecit voltum et demissa voce locuta est:
o felix una ante alias Priameia virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos
nec victoris eri tetigit captiva cubile!
325 , ;
, ,
. ,
, ,
- .
nos patria incensa diversa per aequora vectae
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
servitio enixae, tulimus; qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
330 , ,
,
.

; ,
ast illum ereptae magno inflammatus amore
coniugis et scelerum Furiis agitatus Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
335
  .
?
, ?
, ? ? ?
Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
340 . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
?

,   ?
,
quem tibi iam Troia? . . .
ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?
talia fundebat lacrimans longosque ciebat
345 ;
, ;
, , ,
, .
 
incassum fletus, cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
adgnoscitque suos laetusque ad limina ducit
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
procedo et parvam Troiam simulataque magnis
350 , ,
.
,
:
,
Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum
adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
illos porticibus rex accipiebat in amplis;
aulai medio libabant pocula Bacchi,
355 .
, ,
, .
:
, !
impositis auro dapibus, paterasque tenebant.
Iamque dies alterque dies processit, et aurae
vela vocant tumidoque inflatur carbasus Austro:
his vatem adgredior dictis ac talia quaeso:
Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi,
360 , , ,
.
, ,
,
.
qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis
et volucrum linguas et praepetis omnia pinnae,
fare age (namque omnem cursum mihi prospera dixit
religio, et cuncti suaserunt numine divi
Italiam petere et terras temptare repostas;
365 ( )
, , 
. ,
?
, ,
sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno
prodigium canit et tristis denuntiat iras
obscenamque famem), quae prima pericula vito?
quidve sequens tantos possim superare labores?
hic Helenus, caesis primum de more iuvencis,
370 ,
, , ,
, .
, , :
!    
exorat pacem divum vittasque resolvit
sacrati capitis meque ad tua limina, Phoebe,
ipse manu multo suspensum numine ducit,
atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:
Nate dea, nam te maioribus ire per altum
375 ,
.
,

.
auspiciis manifesta fides (sic fata deum rex
sortitur volvitque vices, is vertitur ordo),
pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
aequora et Ausonio possis considere portu,
expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
380 .
: , ,
, ,
.
,
scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.
principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
vicinosque, ignare, paras invadere portus,
longa procul longis via dividit invia terris.
ante et Trinacria lentandus remus in unda
385 ,
,
.
( ):
, , , ,
et salis Ausonii lustrandum navibus aequor
infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
quam tuta possis urbem componere terra.
signa tibi dicam, tu condita mente teneto.
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
390
,

, .
, :
litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
triginta capitum fetus enixa iacebit,
alba, solo recubans, albi circum ubera nati,
is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
nec tu mensarum morsus horresce futuros;
395 , .
, ,
, ,
: .
,
fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.
has autem terras Italique hanc litoris oram,
proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
hic et Narycii posuerunt moenia Locri
400
; , ,
, .
, , ,
, , ,
et Sallentinos obsedit milite campos
Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
quin ubi transmissae steterint trans aequora classes
et positis aris iam vota in litore solves,
405 ,
, ,
, , , .
  ,
.
purpureo velare comas adopertus amictu,
ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
hostilis facies occurrat et omina turbet.
hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;
hac casti maneant in religione nepotes.
410
  , ;

: , !
:
ast ubi digressum Siculae te admoverit orae
ventus et angusti rarescent claustra Pelori,
laeva tibi tellus et longo laeva petantur
aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.
haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina
415 ( !),
, ;
,

.
(tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)
dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
una foret; venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
litore diductas angusto interluit aestu.
420 ,   :
,
,
.
,
dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis
obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
erigit alternos, et sidera verberat unda.
at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
425 , .
  ,
  ,
.
,
ora exsertantem et navis in saxa trahentem.
prima hominis facies et pulchro pectore virgo
pube tenus, postrema immani corpore pistrix,
delphinum caudas utero commissa luporum.
praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
430 , ,

, .
:
cessantem, longos et circumflectere cursus,
quam semel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati
si qua fides, animum si veris implet Apollo,
435 , ,
, , :
,
, ,
:
unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum
praedicam et repetens iterumque iterumque monebo:
Iunonis magnae primum prece numen adora,
Iunoni cane vota libens dominamque potentem
supplicibus supera donis: sic denique victor
440 , .
, ;
,
,
, ;
Trinacria finis Italos mittere relicta.
huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem
divinosque lacus et Averna sonantia silvis,
insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
fata canit foliisque notas et nomina mandat.
445 ,
, ,
,

, .
quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
digerit in numerum atque antro seclusa relinquit.
illa manent immota locis neque ab ordine cedunt;
verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
impulit et teneras turbavit ianua frondes,
450 ,
, ,
, .
,
,
numquam deinde cavo volitantia prendere saxo
nec revocare situs aut iungere carmina curat;
inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
quamvis increpitent socii et vi cursus in altum
455 .
, , 
.
,
, ,
vela vocet possisque sinus implere secundos,
quin adeas vatem precibusque oracula poscas
ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat.
illa tibi Italiae populos venturaque bella
et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem,
460 , .
.
! !
, ;
,
expediet, cursusque dabit venerata secundos.
haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri.
vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.
Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
dona dehinc auro gravia sectoque elephanto
465 .
,
  ,
, .
,
imperat ad navis ferri, stipatque carinis
ingens argentum Dodonaeosque lebetas,
loricam consertam hamis auroque trilicem,
et conum insignis galeae cristasque comantis,
arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.
470 ,
.
,
, .
:
addit equos additque duces;
remigium supplet; socios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare iubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
quem Phoebi interpres multo compellat honore:
475 , !

. , :
. :
, !
coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,
cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis.
et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est;
Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo.
480 , , !
?
, ,
,
, , ,
vade, ait, o felix nati pietate. quid ultra
provehor et fando surgentis demoror Austros?
nec minus Andromache, digressu maesta supremo,
fert picturatas auri subtemine vestis
et Phrygiam Ascanio chlamydem, nec cedit honori,
485 .
! , ,
: ,
, .
:
textilibusque onerat donis ac talia fatur:
accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum
sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,
o mihi sola mei super Astyanactis imago.
490 , , , !
.
, , , :
, ! ;
.
sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;
et nunc aequali tecum pubesceret aevo.
hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
vivite felices, quibus est fortuna peracta
iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur.
495 ; ,
.
,
,  , ,
: .
vobis parta quies; nullum maris aequor arandum,
arva neque Ausoniae semper cedentia retro
quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque videtis,
quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.
500 , ,
, , 
, , ,  
, ,
,  , ,
si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva
intraro gentique meae data moenia cernam,
cognatas urbes olim populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor
atque idem casus, unam faciemus utramque
505 : !
, :
, .
, .
,
Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
sol ruit interea et montes umbrantur opaci.
sternimur optatae gremio telluris ad undam,
510 ;
, .
, , , 
, ;
,
sortiti remos, passimque in litore sicco
corpora curamus; fessos sopor inrigat artus.
necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:
haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
explorat ventos atque auribus aëra captat;
515 , ,
, , ,
  .
, , ,
; ,
sidera cuncta notat tacito labentia caelo,
Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
armatumque auro circumspicit Oriona.
postquam cuncta videt caelo constare sereno,
dat clarum e puppi signum; nos castra movemus
520 , .
, .

. !  ,
.
temptamusque viam et velorum pandimus alas.
iamque rubescebat stellis Aurora fugatis,
cum procul obscuros collis humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
Italiam laeto socii clamore salutant.
525
,
:
, , !
!
tum pater Anchises magnum cratera corona
induit implevitque mero divosque vocavit
stans celsa in puppi:
di maris et terrae tempestatumque potentes,
ferte viam vento facilem et spirate secundi!
530 , ,
.
, , .
,
,
crebrescunt optatae aurae, portusque patescit
iam propior, templumque apparet in Arce Minervae.
vela legunt socii et proras ad litora torquent.
portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum;
obiectae salsa spumant aspargine cautes,
535 , ,
; .
:
.
: , , :
ipse latet; gemino demittunt bracchia muro
turriti scopuli, refugitque ab litore templum.
quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi,
tondentis campum late, candore nivali.
et pater Anchises: bellum, o terra hospita, portas;
540 , !
, , ,
,
.
, , , ,
bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.
sed tamen idem olim curru succedere sueti
quadrupedes et frena iugo concordia ferre:
spes et pacis, ait. Tum numina sancta precamur
Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
545 ,
, ,
, , .
, , ,
, , ,
et capita ante aras Phrygio velamur amictu,
praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora, continuo perfectis ordine votis
cornua velatarum obvertimus antemnarum
550 , .

( , ),
, ;
,
Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.
hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti
cernitur; attollit se diva Lacinia contra
Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
555 , ,
, .
.
: ,   !
: , .
et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa
audimus longe fractasque ad litora voces,
exsultantque vada atque aestu miscentur harenae.
et pater Anchises: nimirum haec illa Charybdis;
hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
560 , , .
;
, , ,
.
,
eripite, o socii, pariterque insurgite remis.
haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
contorsit laevas proram Palinurus ad undas;
laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
tollimur in caelum curvato gurgite et idem
565 .
,
, , ,
, .
, .
subducta ad Manis imos desedimus unda;
ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,
ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
interea fessos ventus cum sole reliquit,
ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.
570 ,
, , :
 
, , , 
,
Portus ab accessu ventorum immotus et ingens
ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
interdumque atram prorumpit ad aethera nubem,
turbine fumantem piceo et candente favilla,
attollitque globos flammarum et sidera lambit;
575 ,
, , ,
.

,  :
interdum scopulos avolsaque viscera montis
erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
fama est Enceladi semustum fulmine corpus
urgeri mole hac ingentemque insuper Aetnam
580 ,
, , , 
, .
,
,
impositam ruptis flammam exspirare caminis,
et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
noctem illam tecti silvis immania monstra
perferimus nec, quae sonitum det causa, videmus,
585 ,
,
.
, ,
.
nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra
siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera iamque dies primo surgebat Eoo
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
590
  , , ,
.
: , ,
  , 
cum subito e silvis, macie confecta suprema,
ignoti nova forma viri miserandaque cultu
procedit supplexque manus ad litora tendit.
respicimus. dira inluvies, immissaque barba,
consertum tegumen spinis; at cetera Graius,
595 , , -.
,
,
, , ,
: ,
et quondam patriis ad Troiam missus in armis
isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
cum fletu precibusque tulit: per sidera testor,
600 , ,
, , !
! ,
  ́  .
,
per superos atque hoc caeli spirabile lumen,
tollite me, Teucri; quascumque abducite terras;
hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum,
et bello Iliacos fateor petiisse Penates.
pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
605 , :
  .
, , ,
. , ,
, , .
spargite me in fluctus vastoque immergite ponto:
si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.
dixerat et genua amplexus genibusque volutans
haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,
hortamur, quae deinde agitet fortuna, fateri.
610 , ,
.
, , :
, .
  ; ,
ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus,
dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat.
ille haec, deposita tandem formidine, fatur:
sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
615 ( !), .
, ,
.

, .  
paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.
hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
immemores socii vasto Cyclopis in antro
deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat
620 ( , , !),
,
.
,
, ;
sidera  di, talem terris avertite pestem! 
nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli.
visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro
prensa manu magna medio resupinus in antro
625 , ́

, .
: ,
.
frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent
limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus.
haud impune quidem; nec talia passus Ulixes
oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto.
630 ,
, , ,
,
, ,
, ,
nam simul expletus dapibus vinoque sepultus
cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
immensus, saniem eructans et frusta cruento
per somnum commixta mero, nos, magna precati
numina sortitique vices, una undique circum
635 ,
,
, .
,
, , !
fundimur et telo lumen terebramus acuto
ingens, quod torva solum sub fronte latebat,
Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem
640 !
, ,


, , .
rumpite.
nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
centum alii curva haec habitant ad litora volgo
infandi Cyclopes et altis montibus errant.
645
,
,
, .
, ,    
tertia iam lunae se cornua lumine complent,
cum vitam in silvis inter deserta ferarum
lustra domosque traho vastosque ab rupe Cyclopas
prospicio sonitumque pedum vocemque tremesco.
victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
650 , .
,
. ,
: !
.
dant rami, et volsis pascunt radicibus herbae.
omnia conlustrans hanc primum ad litora classem
prospexi venientem. huic me, quaecumque fuisset,
addixi; satis est gentem effugisse nefandam.
vos animam hanc potius quocumque absumite leto.
655  
.
, .
, , ,
, , , .
Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus
ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
trunca manu pinus regit et vestigia firmat;
660   ,
.
, ,
,
, , ,
lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas
solamenque mali.
postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
luminis effossi fluidum lavit inde cruorem,
dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
665 .
, ( ),
, ,
, .
,
iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.
nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto
supplice sic merito, tacitique incidere funem;
verrimus et proni certantibus aequora remis.
sensit et ad sonitum vocis vestigia torsit.
670 , ,
, ,
, , ,
,
.
verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas
nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
contremuere undae, penitusque exterrita tellus
Italiae curvisque immugiit Aetna cavernis.
675
,
  ,
, ,
, ,  ; , ́
at genus e silvis Cyclopum et montibus altis
excitum ruit ad portus et litora complent.
cernimus adstantis nequiquam lumine torvo
Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis,
concilium horrendum: quales cum vertice celso
680 , ,
.
,
, .
, ,
aëriae quercus aut coniferae cyparissi
constiterunt, silva alta Iovis lucusve Dianae.
praecipites metus acer agit quocumque rudentis
excutere et ventis intendere vela secundis.
contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdim
685 ,
. .
, ,
. ́
.  
inter, utramque viam leti discrimine parvo,
ni teneant cursus; certum est dare lintea retro.
ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
missus adest; vivo praetervehor ostia saxo
Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
690 ,
, .
, ,
, .
: ,
talia monstrabat relegens errata retrorsus
litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.
Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
Plemyrium undosum; nomen dixere priores
Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
695 , ,
, , .
, ,
, ,
, ,
occultas egisse vias subter mare, qui nunc
ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
iussi numina magna loci veneramur et inde
exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
700 ; ,
, ;
, ,
, ,
( ).
radimus, et fatis numquam concessa moveri
apparet Camerina procul campique Geloi
immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
arduus inde Acragas ostentat maxima longe
moenia, magnanimum quondam generator equorum;
705 , , ,
,
, .
, , , ,
!  -  
teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,
et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus
heu! genitorem, omnis curae casusque levamen,
710 , .
, !
,  , 
, .
  , .
amitto Anchisen; hic me, pater optime, fessum
deseris, heu! tantis nequiquam erepte periclis!
nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
hic labor extremus, longarum haec meta viarum;
715 , .
, ,
, .
.
hinc me digressum vestris deus appulit oris.
Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
fata renarrabat divum cursusque docebat.
conticuit tandem factoque hic fine quievit.


  • 6.   .
  • 19.     , .
  • 35. -,   () -.
  • 50.   , , .
  • 64.     .
  • 6667.   , , , .
  • 73.   , () .
  • 76. ,   .
  • 85.   , (. . , IV, 323).
  • 96. .  , , .
  • 104.     , , , .
  • 105. .  , .
  • 108.   ; .
  • 111.   . . , IV, 150151.
  • 112.   .
  •   .
  • 113. ,   , .
  • 115.   .   .
  • 122.   , , .
  • 124.   .
  • 125. ,   .
  • 126.   .

        , .

  • 128.   , .
  • 131.   . . , IV, 150151.
  • 141.     , .
  • 162.   .
  • 168.   .
  • 170.   . . 96 .
  • 171. !    .
  • 178. .  .
  • 213.   ; , . . .   .
  • 230. , 311 , .
  • 248.   , , . .
  • 252. .  .
  • 270271. ,   . .   .
  • 272.     ().
  • 274.   , .
  • 280. .  -, . (31 . . .), , .
  • 286287.   .
  • 291.   .   , .
  • 292.   . . , I, 8; II, 67.
  • 293.   , - .
  • 295297.   , ; (). , .
  • 321.   , , .
  • 328331.   , , .
  •   , , .
  • 335.   , , ,   .
  • 340.   . . I, 534. : .
  • 360.   , .
  • 361. .  , , .
  • 381. ,   ( ) ; , (. 396402). , .
  • 386.   , (.: . ).
  • 399.   , . . , .
  • 400.   .   .
  • 401.   .   .
  • 402.   .
  • 405.   , ; ,   , . .
  • 411.   , - .
  • 414416.   , .
  • 429.     , . , () , , .   , .
  • 441.   .
  • 466. .    , , , , .
  • 476477. .    ,   .
  • 505. !  , , , .
  • 506.   .
  • 531.   , , .
  • 553.   .   .
  • 578.   , . .
  • 616.   (), (.: , IX, 180545).
  • 688.   , .   .
  • 692.   .   (   , ).
  • 693.   , . , (. . 124 ),   .
  • 694. .  , ,   .
  • 698.   , .
  • 700701. ,     . , , , .
  •   .
  • 703704. .    ; .
  • 705.   - .
  • 706.   .
  • 707.   .
  • 1364002737 1364002804 1364002825 1375300004 1375300005 1375300006

    , .